Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/396

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
110 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


et secularium sano accedente consilio, ex certa scientia statuimus et in presenti lege perpetuo valitura sanccimus: quod predicti cives et subditi eis, quibus subsunt, taliter illudentes in omnibus terris, locis et provinciis sacri imperii a presenti die imposterum civitatum, quarum[K 1] cives tali fraude recipisse[K 1] procurant vel hactenus procurarunt, iuribus et libertatibus in nullo penitus potiantur, nisi ad huiusmodi civitates corporaliter et realiter transeuntes ibique larem foventes continue et vere, ac non fictem[K 1] residentiam tacientes debita onera et municipalia subeant munera in eisdem. Si quis vero contra presentis nostre legis tenorem recepti sunt vel fuerint infuturum, illorum receptio omnium careat firmitate, et recepti, cuiuscumque condicionis dignitatis aut status existant, in nullo casu penitus sive causa civitatum, ab quas[K 1] recipi se procurant, iuribus vel libertatibus gaudeant quomodolibet vel fruantur, non obstantibus quibuscumque iuribus, privilegiis vel consuetudinibus observatis quantocumque tempore et obtentis, quas et que, in quantum presenti nostre legi obviant, presentibus ex certa scientia revocamus de predicte imperialis plenitudine potestatis omnique carere decernimus robore firmitatis, circa premissa omnia principum, dominorum et aliorum hominum, quos taliter deseri contigit vel contiget inposterum, iuribus circa personas et bona subditorum quorumcumque ipsos sepedicto modo deserentium semper salvis. Hos nichilominus, qui sepedictos cives et subditos alienos recipere contra presentis nostre legis dispositionem presumpserint vel recipere in preterito presumpserunt, si eos omnino non dimiserint infra mensem post intimationem presentium eis factam, penam centum marcharum auri puri pro transgressione huiusmodi totiens, quotiens deinceps factum fuerit, incurrere decernentes, quarum medietas imperiali fisco nostro, reliqua vero dominis illorum, qui recepti fuerint, irremissibiliter applicetur.

Dis verkûndent wir ûch unde getruwent ûch ŏch, das ir unsere herren des keysers gebot haltend. Tetend ir des nût, so wissent, das ir verfallen werent die pene, als da vor bescheiden stat. Bitten wir ûch, daz ir uns uwere entwûrt enb(ietend)[K 2], das wir unserm herren dem keyser uwern willen künnent enbieten.

Datum in Sletzstat in vigilia puri(ficationis) beate Marie virginis. Datum in Sletzstat in vigilia puri(ficationis) beate Marie virginis[K 3].


  1. a b c d so Or.
  2. Enb Or.
  3. Datumvermerk doppelt im Or.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 110. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/396&oldid=- (Version vom 1.8.2018)