Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/371

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Urkunden, Nr. 19. 85


veritate competit, vox, ius et potestas in electione regis Romanorum in imperatorem promovendi, et postquam esse desierit, ex tunc, quia primogenitus eius ab hac luce migravit, filio eius seniori legittimo dumtaxat layco, et, illo non exstante[K 1], eiusdem filii senioris primogenito legittimo similiter[K 2] layco vox, ius et potestas predicta libere competat eligendi[K 3]. Si vero ipsius filium seniorem absque heredibus legitimis masculis laycis seu layco mori contingeret, ex tunc vox, ius et potestas iamdicta ad seniorem fratrem per veram paternalem lineam sepedicti domini Rudolfi moderni ducis Saxonie descendentem, et deinde ad illius primogenitum similiter laycum devolvatur, talisque successio et devolutio vocis, iuris et potestatis premissarum in ducibus Saxonie laycis per iamdictam veram legittimam lineam paternalem ex ipso domino Rudolfo moderno duce Saxonie[K 4] descendentibus perpetuis debeat temporibus observari, ea tamen condicione, ut, si prefatum laycum seniorem, relictis heredibus masculini sexus defectum etatis patientibus, mori contingeret, tunc frater senior eiusdem filii senioris in principatu, voce, iure et potestate predictis et in omnibus aliis tutor et administrator existat, donec etatem decem et octo annorum expleverit, quam etatem idem dominus noster dominus imperator auctoritate imperiali legittimam fore statuit et decrevit, qua consecuta sibi dignitatem, principatum vocemque ius et potestatem huiusmodi et omnia[K 5] ab ipsis dependentia teneatur protinus assignare. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum.

Datum Nüremberge[K 6] sabbato quod fuit in crastino circumcisionis Domini anno eiusdem Domini MCCCLVI.

Das Original ist anscheinend verloren. Für die Herstellung des vorstehenden Textes wurden benutzt:

1. Mainz-Aschaffenburger Ingrossaturbuch 4 im Kreisarchiv zu Würzburg, f. 168-169 nach Abschrift Weizsäckers; 2. Mainz-Aschaffenburger Ingrossaturbuch 3, ebendas., f. 318'-319' nach Kollation Weizsäckers; 3. Druck bei Gudenus, Codex dipl. Mogunt. III, p. 396 sqq.

Eine fast wörtlich gleichlautende Urkunde stellte Ludwig der Römer am 8. Januar aus. Original im Hauptstaatsarchiv zu Dresden (B); zwei stärker abweichende der Erzbischöfe von Trier (T) und Köln (C) vom 8. und 9. Januar s. unten Nr. 24.


  1. existente 3.
  2. filio (statt similiter) 3.
  3. elegendi 1. 2.
  4. statt moderno - Saxonie Lücke in 3.
  5. alia fügt hinzu 3.
  6. Nuremberg 3.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 85. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/371&oldid=- (Version vom 1.8.2018)