Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/369

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Urkunden, Nr. 18. 19. 83


sentimus obnoxios, per que inclitis[K 1] nostris coelectoribus iura et privilegia sua servantur illesa, et per que in presenti tempore tam consulte agitur, quod litigiorum amfractibus, qui in futuro tempore in electionibus Romanorum regum possent emergere, salubriter obviatur, variisque mundi periculis, que circa vacacionem imperii solent occurrere, provisum esse speratur. Sane quia fama communi ac[K 2] testimoniis luce clarioribus a principibus, comitibus, baronibus, proceribus ac nonnullis aliis fidelibus imperii Romani recepimus, qualiter felicis memorie dominus Albertus, quondam Saxonie dux, illustris principis domini Rudolfi Saxonie ducis sacri imperii archimarescalli genitor, tam quam princeps elector imperii cum consensu, voluntate et voce unanimi aliorum principum coelectorum illius temporis serenissimum quondam dominum Rudolfum Romanorum regem clare recordationis rite et rationabiliter elegit et subsequenter inclitum dominum Adolfum, avum nostrum karissimum, Romanorum regem, ac demum idem dux Albertus Saxonie tractu dierum insignis memorie Albertum Romanorum regem, predicti quondam[K 3] domini Rudolfi Romanorum regis filium, tunc Austrie ducem, iuxta morem et observantiam in electione regum Romanorum, qui sunt ad imperium promovendi, servari conswetam[K 4] cum coelectoribus, qui tunc erant, elegit et post decessum eiusdem Alberti regis eo tempore, quo sacrum imperium periculosis aliquantisper fluctuabat erroribus, sepedictus dominus Rudolfus Saxonie dux hodie in humanis agens, prefati[K 5] domini Alberti quondam ducis Saxonie[K 6] filius, celeberrime memorie gloriosissimum dominum Heinricum quondam Romanorum imperatorem, supradicti[K 7] invictissimi domini nostri domini Karoli Romanorum imperatoris moderni predecessorem et avum, tunc comitem Lucemburgensem, in Romanorum regem elegit, qui post electionem eandem in Romanorum imperatorem fuit sollempniter coronatus, quia eciam, sicut[K 8] per multas orbis regiones nedum manifeste est publicum, verum eciam quasi notorie divulgatum[K 9] et penitus indubitatum existit, quod idem dominus Rudolfus hodie Saxonie dux


  1. in cūctis 1.
  2. et 3.
  3. fehlt 3.
  4. consuetum 3.
  5. pred; 3.
  6. S. d. 3.
  7. fehlt 3.
  8. sicud 1. 2.
  9. so 3; dimulgatum 1. 2.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 83. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/369&oldid=- (Version vom 1.8.2018)