Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/366

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
80 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


noster carissimus, dicti Alberti ducis condam Saxonie filius, celebris ac recolende memorie divum Heinricum avum nostrum dilectum, cum coelectoribus suis illius temporis in Roman(orum) regem elegit, qui post eleccionem eandem in Roman(orum) imperatorem extitit solempniter coronatus. Manifestum insuper et longo lateque dinoscitur divulgatum nec potest in dubium revocari, quomodo eciam idem avunculus noster dux Rudolfos hoc felici nostro tempore nos in regem Roman(orum) elegit, sicut eciam post eandem suam et aliorum principum coelectorum suorum electionem in imperatorem Roman(orum) fuimus feliciter auspice Deo et solempniter coronati, prout omnia premissa et singula clarissimo multorum fidedignorum testimonio fulciuntur: hinc est, quod predicti avunculi nostri dilecti ducis Rudolfi tam claro, tam manifesto tamque notorio iure multa deliberacione pensato et diligenter inspecto, quod idem diuturna temporum prescripcione habuit et possedit et hodie ex successione et hereditate paterna in eleccione regia Roman(orum) in imperatorem promovendi possidere dinoscitur et habere, sano venerabilium ecclesiasticorum et illustrium secularium principum electorum accedente consilio et consensu necnon aliorum principum, comitum, baronum et procerum nostrorum communicato consilio, futuris cupientes auxiliante domino obviare periculis et materiam succidere dubiorum, ut videlicet ius, vox et dignitas seu potestas huiusmodi sibi et suis heredibus ac successoribus illesa perpetuo incommutabiliter conserventur et permaneant illibata, irrefragabiliter statuimus et edicto imperiali presenti perpetuis valituro temporibus decernimus et eciam declaramus ex certa nostra scientia de plenitudine imperatorie potestatis: quod antedictus Rudolfus dux, avunculus noster dilectus, et nemo alius tamquam Saxonie dux et sacri imperii archimarischallus verus et legitimus princeps elector existat, sicut existit, sibique competat, sicut et competit, vox, ius et potestas eligendi in eleccione regis Roman(orum) in imperatorem promovendi. Et ne inter heredes ipsius eo defuncto super iure huiusmodi dubitacionum aut licium consurgant materie, decernimus et hoc imperiali edicto statuimus, quod post eius obitum, quia primogenitus ipsius ah hac luce migravit, filio seniori eiusdem Rudolfi ducis avunculi nostri layco dumtaxat, illo quoque

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 80. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/366&oldid=- (Version vom 14.12.2022)