Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/345

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Urkunden, Nr. 5. 59


regia debent predicti reges Boemie predictis regi vel imperatori ministrare in officio pincernatus. Quod autem magnificus Wencezlaus rex Boemie, princeps et frater noster carissimus, nobis apud Nuremberk in solempni nostra curia proximo die dominico post festum beati Martini sedentibus in corona coronatus ad preces nostras ministravit in officio pincernatus, hoc non de iure, sed ex mera dileccione, quam ad nostram gerit personam, cum fecisse dieimus et ad serviendum sive ministrandum in eodem officio sub corona regia nobis vel successoribus nostris regibus vel imperatoribus Romanorum predictum regem et omnes successores suos reges Boemie testamur et volumus de cetero non teneri nec aliquod eis exinde preiudicium generari. In cuius rei testimonium et predicti regis Boemie et heredum et successorum suorum cautelam presentes fieri et sigillo nostro regio iussimus communiri.

Actum et datum in Nuremberk anno Domini millesimo CC nonagesimo octavo, XV° Kalendas Decembris, indiccione duodecima, regni nostri anno primo. — nostra confirmare auctoritate regia dignaremur. Nos utique prefatorum prelatorum, ducum, principum, baronum, procerum et nobilium, quos honoris et felicis status Romani regni et sacri imperii fideles et sollicitos pre ceteris novimus zelatores ipsumque regnum Boemie Romani regni membrum fore nobilius supplicacionibus benignius inclinati prefatas litteras ac omnia et singula contenta in eisdem laudamus, ratificamus, approbamus, confirmamus et de novo ex certa sciencia de nostre Romane regie plenitudine potestatis prefatis regno, prelatis, ducibus, principibus, baronibus, proceribus et nobilibus ac universitati regni ipsius et pertinenciarum eiusdem ad usum et opus regum Boemie in perpetuum damus, tenore presencium conferimus et donamus, omnem diminucionem et defectum, si quis in premissis fuerit, reparantes omnimode et supplentes ac omne dubium et obscurum pro parte et in favorem ipsorum regni et regum Boemie de uberiori dono maiestatis Romane regie et plenitudine potestatis interpretantes et eciam declarantes, non obstantibus legibus, consuetudinibus, usibus, observanciis, iuribus municipalibus vel communibus statutis seu edictis factis et editis in contrarium quibuscumque, quas et que quantum ad hec, ac si forent nominatim et de verbo ad verbum scripta presentibus et inserta, revocamus, cassamus, irritamus, anullamus et de dicta Romane regie plenitudine

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 59. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/345&oldid=- (Version vom 1.8.2018)