Seite:Wilhelm Löhes Leben Band 1 (2. Auflage).pdf/134

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

G. M. Ebertum virum valde reverendum, pastorem patriae urbis secundum senem, adjuvare licebit.

 „Hoc nostro quoque tempore quum non desint qui, fide vitaque evangelica plane destituti, nihilominus clerici evangelico-lutherani ordinationem nomenque appetere ausi sint candidati, istorum in numerum referri me prorsus non desiderare non possum non hoc loco profiteri. Augustana Confessio – si mihi pauperculo horum venia verborum est – mea quoque confessio est; ceteri ecclesiae evangelico-lutheranae libri symbolici Augustanae concordes mihi quoque ‚norma sunt normata‘. Quicumque homines huic nostrae adversantur fidei, eos non odi, sed amplector amore sincero. Cum Augustino beato (Confess. XII, 14) supplex oro: ‚O si occidas eos gladio bis acuto (Ebr. 4, 12) et non sint – hostes Tui! Sic enim amo eos occidi sibi, ut vivant Tibi!‘ – Profecto, ne unum quidem mortalium odi, sed vehementer odi omnem doctrinam mortalem mortiferamque, cum Augustana abjicio, damno; veram Deo adjuvante doctrinam praedicabo, non obmutescam, donec ipse Dominus militantis ecclesiae militem me mitem in illud ecclesiae triumphantis silentium beatum susceperit! Itidem, ut sit fidei vita conformis summopere enitar, ‚ne forte, cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar‘ (1. Cor. 9, 27).

 „‚Salutare Tuum exspectabo domine!‘ Gen. 49.

 „Scripsi D. D. Trin. VIII, qui antecedit ante diem

 St. Jacobo majori Apostolo dicatum 1831.

 Ev. Matth. 20, 20–23. Ep. Rom. 8,28–39.“[1]


  1. Zu deutsch:
     „Ich, J. C. W. Löhe, bin zu Fürth am 21. Februar 1808 geboren, und am 24. desselben Monats getauft. Meine Eltern waren: Johann Löhe, Kaufmann zu Fürth, 1816 verstorben, und meine noch lebende [125]