Seite:Wasserschleben-ludoviciana.pdf/18

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

comprehensam et cum Augustana confessione invariata, sicut illa Anno 30 Carolo Quinto Rom. Imp. exhibita est, ejusdem Apologia itemque Catechesis Lutheri cum illa norma consentiat et in nostris ecclesiis recepta sit nulli dogmati cum hisce scriptis pugnanti locum concedent.

  1. Unus ex illis librum aliquem V. T. Propheticum, secundus Historicum vel Psalterium, tertius librum N. T. clare et perspicue enarrabit cum locorum communium assignatione, quartus vel Augustanam confessionem explicabit vel methodum proponet capitum Christianae religionis ex divinis scripturis, vel librum aliquem Biblicum interpretabitur.[1]
  2. (XXV. 4) Disputationes habebunt menstruas, illae vero non debent esse prophanae vocum inanitates aut oppositiones falso nominatae scientiae, neque etiam odiosae et calumniosae dissentientium, quicunque etiam illi sint, exagitationes, sed modestae, graves et ad veritatem demonstrandam ac falsitatem convincendam rerum et verborum pondere comparatae[2]
  3. In examinationibus ordinandorum providebunt, ne quem testimonio ornent, aut ulli manus imponi permittant, qui a supra dicta doctrina in ullo capite Religionis Christianae dissentiat. (XXIX. 13) Pro examinis labore singulis examinatoribus dimidius thalerus, et praetera Decano pro testimonio et Superintendenti pro ordinatione dimidius superaddetur.[3]


V.[4]
De officio Iurisconsultorum.
  1. Primarius Iuris professor Codicem aut[4] libros Feudorum, secundus Jus canonicum, tertius praecipuos Pandectarum titulos, quartus pro tyronibus juris
    1. Unus ex ill. lib. al. veteris vel novi Testamenti enarrabit clare et perspicue cum locorum communium assignatione, alter autem Augustanam confessionem vel locos communes, et si tertius ipsis temporis progressu adjungeretur, quod optandum esset, tum ex utroque testamento veteri et novo libri explicandi essent: das.
    2. Disputationes quoad fieri potest menstruas habebunt: das.
    3. Decanus sigillum, si facultas proprio careat, in testimoniorum confirmatione a Rectore mutuabitur. Decanus providebit, ne quid a Typographo, quod dictae fidei et confessioni adversetur praelo subjiciatur et in lucem edatur: add. das.
    4. a b Anstatt der beiden folgenden Titel steht das.: Pro Jureconsultis et medicis, quibus hactenus pro instituto hujus scholae potiri nondum licuit, commodae leges conscribentur et brevi quoque hisce adjicientur.
    Empfohlene Zitierweise:
    Hermann Wasserschleben: Die ältesten Privilegien und Statuten der Ludoviciana. Louis Wenzel, Gießen 1881, Seite 18. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Wasserschleben-ludoviciana.pdf/18&oldid=- (Version vom 13.9.2023)