Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Liber, bino duntaxat idiomate, ut homo Veste indutus duplici. Possentque in fine adjici quaedam etiam Observationes, et monita; de iis solis, in quibus Latinae Linguae consuetudo à Vernaculâ recedit. Nam, ubi nihil receditur, nihil moneri opus est.

Caeterùm, quia prima discentium pensa pauca et simplicia esse oportet: primum hunc Tirocinii autoptici Libellum non nisi rudimentis implevimus, Rerum scilice, et Verborum Cardinibus, ceu totius Mundi et totius Linguae, totiusque nostri circa Res Intellectûs, basibus. Perfectior rerum descriptio et plenior Linguae cognitio, Mentisque lumen splendidius, si quaeruntur, (ut debent) reperiuntur alibi, quò jam per hanc nostram Sensualium Encyclopaediolam, non difficilis erit transitus.

De amoeniore Libelli hujus usu, monendum aliquid restat

I. Detur Pueris in manûs, ad oblectandum se, pro lubitu, figurarum spectaculo, easque sibi reddendum quàm familiarissimas, etiam domi, antequàm Scholam mittantur.

II. Tum examinandi subinde, (praesertim in Scholâ jam) quid hoc, quid illud, sit et dicatur: ut nihil videant, quod nesciant nominare; et nihil nominent, quod nesciant ostendere.

III. Ostendantur verò illis Res nominatae, non tantùm in Picturâ, sed et in seipsis, exempli gratia, Membra corporis, Vestes, Libri, Domus et utensilia, etc.

Empfohlene Zitierweise:
Johann Amos Comenius: Orbis sensualium pictus. Verlagshaus Michael Endter, Nürnberg 1658, Seite IX. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:OrbisPictus_p_009.jpg&oldid=- (Version vom 28.4.2018)