Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

characteris cujusque recordabitur facile Alphabetarius tiro: donec usu firmata imaginatio promptè omnia suppeditet. Lustrato deinde primariarum etiam Syllabarum Abaco, (quem tamen huic Libello adjici non opus videbatur) venire poterit ad lustramen Picturarum, et superimpositarum Inscriptionum. Ubi rursum ipsa Rei depictae inspectio, rei nomen suggerens, quomodo Picturae titulus legendus sit, monebit. Transitoque sic Libro toto, per solos Picturarum titulos, Lectio non addisci non poterit: et quidem, quod notandum, nullâ adhibitâ vulgari prolixâ Syllabizatione, permolestâ illa ingeniorum torturâ, quae hâc methodo declinari poterit tota. Iterata enim Libelli lectio, per ipsas pleniores et Picturis subjectas rerum Descriptiones, habitum legendi penitùs absolvere poterit.

II. Serviet idem Libellus, Vernaculis in Scholis vernaculè tractatus, ediscendae Linguae Vernaculae toti et à fundamento: quoniam, per praedictas Rerum descriptiones, Linguae totius Voces et Phrases, suis aptè locis digestae reperiuntur. Et addi posset ad calcem brevis Grammatica vernacula, Sermonem jam intellectum in suas partes perspicuè resolvens, Vocum singularum flexiones ostendens, conjunctas autem sub Regulas certas reducens.

III. Inde novum emergit commodum ut ea ipsa versio vernacula, Linguae Latinae promptiùs suaviusque addiscendae serviat: ut in hâc Editione videre est, Libello toto ita translato, ut Verbum Verbo è regione respondeat ubique, sitque idem per omnia

Empfohlene Zitierweise:
Johann Amos Comenius: Orbis sensualium pictus. Verlagshaus Michael Endter, Nürnberg 1658, Seite VIII. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:OrbisPictus_p_008.jpg&oldid=- (Version vom 1.8.2018)