Seite:Mittelalterliches Hausbuch 1887 02.jpg

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

[Bl. 4a] in omni loco et habet poni aliquod animal ut homo bene notus alicuius raritatis ut aliquis vel aliqua notus uel nota de eadem domo aut alter aut stultus aut mechanicus uel consodalis homo princeps uel alter reputatus Interdum alia animalia bruta aut volatilia etc Et tales differenciatores seu locorum patroni semper tales debent ad omnem materiam servari Nam possunt fictione omnibus operacionibus conflecti Et horum locorum cum patronis permansiuis habilitati potest pluralitas elegi Et si loci deficerent dum imponeretur materia memoranda per ymagines aptas subdiuideretur locus in quatuor aut sex partes iuxta differenciam posicionis ut antrorsus retrorsus Sursus deorsus dextrorsus et sinistrorsus.

Rursus notandum quod differenciatores locorum predicti debent per diuersos situs fingi appositi esse vt si esset domus mercatorum posset mercator poni in primo loco stando mulier eius nota in secundo loco sedendo In tercio fur aliquis iacendo Et in quarto monachus aut alius notus genua flectendo.

Secunda pars
et est de ymaginibus aut simulachris memorialium.

Omne autem memoriale debet apponi differenciatori cuicumque occurrenti per ymagines aut simulachra rerum vel verborum obiectorum per certam cum differenciatore

Empfohlene Zitierweise:
Mittelalterliches Hausbuch. Bilderhandschrift des 15. Jahrhunderts. Frankfurt am Main 1887, Seite 2 (Edition von Bl. 4a). Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Mittelalterliches_Hausbuch_1887_02.jpg&oldid=- (Version vom 18.8.2016)