Seite:Maria Stuart 1587 002.gif

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
MARIAE
SCOTORUM REGINAE
EPITAPHIUM.


STemmate Caesareo, & Scotorum, clara Marito
     Rege ac hoc Gnato, qui modo sceptra tenet
Illa ego, quae fata sum Regali stirpe parentum
     Hoc tumulo paruo, contumulata tegor.
Hucq[ue] meae mentis prauae imperiosa potestas
     Et mea me torsit, proh, temerata fides.
Stemmata nil faciunt, nil prodest sanguine claro
     Censeri, si animum deuius error agat.
Disce sequi rectum iustumq[ue] tenentia colla
     Marmora qui, fato, nostra resecta vides.
Discite mortales quibus est res conscia nostri
     Consilii, in dubiis esse pericla viis,
Atq[ue], meo exemplo moniti, desistite: nam vos
     Certa, sed incerto tempore, poena manet.
Bis sapit, alterius qui exemplo motus: & ipso
     Sit satis hoc, nostro vos didicisse malo.


Empfohlene Zitierweise:
Anonym: Execution Oder Todt Marien Stuarts. , Erfurt 1587, Seite 1v. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Maria_Stuart_1587_002.gif&oldid=- (Version vom 1.8.2018)