Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 2).pdf/30

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

supplices, quibus ad fastidium onerati sunt, a mei ordinis hominibus offerantur, commendenturque. Nunquam per vitam omnem tale quid ausus sum, nec audebo in posterum, ne eos citra necessitatem offendam. An summus hic vir te iuvare velit, ac possit, dicere nequeo, suadeo interim ferio, ut si de negotio tuo ad alios scribendum esse existimes, quam cautissime agas, ne iis innotescat, quos facile iudicas, inimicos tuos maximos futuros. Plura de industria non addo, ne si forte litterae meae intercipiantur, aliis suboleat, qua de re ad me scripseris, quod reliquum est, providentiae benignissimi Numinis te commendo, et quam optime valere cupio. Hannoverae die XXIII Iulii MDCCXXXII.