Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 2).pdf/18

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

non potest supplere defectum illius, quod est necessarium ad salutem, sed fides vera est necessaria ad salutem, ut patet ex apostolo dicente: sine fide impossibile est placere Deo, ergo haeretici materiales debent habere actu, et in rei veritate, illam fidem, quae est necessaria ad salutem: Dixerunt, heareticos materiales habere illam fidem, quae est necessaria non necessitate praecepti, sed medii; ex qua responsione intuli: ergo potest aliquis habere fidem divinam, quin tamen audiat Ecclesiam, quin tamen Ecclesia ipsi proponat veritates fidei, quod non potuerunt negare; Et ulterius institi, et dixi: ergo, nolint, velint, debent admittere quod Ecclesiae infallibilitas non sit necessaria ad salutem, cum homines, qui illam ignorant, salventur; et caetera eiusmodi multa proposui, ex quibus evidenter sum convictus Pontificiorum arma magna cum utilitate nostra posse in ipsos converti, praecipue si quis ponat ex una, principia de opinionum probabilitate, ex altera vero parte, propositiones damnatas, quarum prima est, propositio inter damnatas ab Innocentio XI. quarta, quae sic habet: ab Infidelitate excusabitur infidelis non credens, ductus opinione minus probabili; et propositio 21 damnata ab eodem, quae sic sonat: assensus fidei supernaturalis, et utilis ad salutem stat cum notitia solum probabili revelationis etc. ex quibus duabus propositionibus evidenter ostendi potest, alterutram esse evidenter falsam, quia sibi in rei veritate contradicunt, quod sic demonstro: Ex Pontificiorum hypothesi,