Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 2).pdf/17

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

non sit universalis Ecclesia, adeoque nec possit habere infallibilitatem illam, quae tantum est promissa toti corpori Ecclesiae universalis. Antecedens demonstro ex principiis Rom. Ecclesiae: Quia iuxta illa extra veram Ecclesiam nemo potest salvari, ergo si extra Ecclesiam Rom. possit salus obtineri, et etiam, quantum est ex parte fidei, actualiter obtinetur; sequitur evidenter, quod Roman. Ecclesia non sit vera Ecclesia illa universalis, extra quam nemo potest salvari, sed ipsi Pontificii saltim, quos ego aut legi, aut vidi unquam, hoc ipsum fatentur, cum omnes fateantur, quod dentur haeretici materiales, ut loquuntur, haeretici materiales autem iuxta ipsos possunt salvari, et salvantur etiam, quantum est ex parte fidei: Ex quo evidenter sic iterum intuli: sine vera fide nemo potest salvari, ergo quisquis salvatur, habet veram fidem, ergo si quis salvetur extra Roman. Ecclesiam, debet habere veram fidem, sed aliqui scilicet, quos dicunt haereticos materiales, extra Rom. Ecclesiam salvantur, cum non sint in communione externa Ecclesiae Rom. ergo extra Ecclesiam Rom. debet esse vera fides, sed ubi est vera fides, ibi est Ecclesia vera, ergo extra Ecclesiam Rom. est vera Ecclesia, adeoque illa non est sola Ecclesia vera. Hoc argumentum saepius urgebam, et ita urgebam, ut mihi nomen haeretici non obscure imponeretur: summa responsionis huc semper rediit, quod dicerent, ignorantiam illos haereticos materiales excusare: sed quam parum ad rem faciat ista responsio, hoc argumento ostendi: ignorantia