Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 2).pdf/16

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

et infallibilitatem Ecclesiae Roman. ad argumentandum invitatus publice proposui, adferre: ex illis sane perspiceres, quam verum illud sit, quod dicitur de veritate: fortis est, et praevalebit. Non possum tamen non attingere breviter, quod tunc copiose satis dilatavi, proposito ab initio hoc unico enthymemate! Papa nunquam habuit vires necessarias ad exercendam potestatem exauctorandi et deiiciendi de folio Principes rebelles Ecclesiae, ergo nec habet istam potestatem. Antecedens evidenter ostendi ex eo, quod, si Principes, quos Papa in excommunicatos Reges aut Imperatores, ipsiusque iussu deturbandos folio excitaret, noluissent obtemperare, ut poterant, Pontifex illos non potuerit cogere. Conclusio autem evidenter sequitur ex antecedente, cum sine summa iniuria Salvatoris dici non possit, eum Pontifici dedisse potestatem, qua usque ad finem mundi uti non posset, atque adeo prorsus inutilis futura esset. Alterum argumentum petii ex temporibus Iuliani Apostatae, quae sic comparata fuisse scimus, ut nulla huius doctrinae notitia neque ad Iulianum ipsum, neque ad ipsam Ecclesiam potuerit pervenire, quod demonstravi ex eo, quod Iulianus non statim defecisset publice a fide ex timore Christianorum, neque Christiani tam insensum sui nominis hostem fuissent passuri, utpote Christianae Religionis funus meditantem Iulianum. Quod infallibilitatem attinet, illam gravissimis impugnavi argumentis, inter quae semper mihi placuit illud: quod Roman. Ecclesia