Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 2).pdf/10

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

potui, studio ponderavi, et, invocata divina misericordia, multas ipsorum fallacias annotavi, malam autem praeprimis Bellarmini fidem, necdum omnem, detexeram. His lectis conquisivi undique libros Protestantium, quos excellere prae caeteris putaui, qualis fuit Chemnitius in suo examine Concilii Trid. aliquot opuscula Calixti, viri acutissimi, Colloquium Ratisbonae habitum 1601. liber utilissimus propter egregia argumenta et testimonia Patrum. Grotii, summi viri, opera theologica. Viri Celeberrimi, Ernesti Salomonis Cypriani liber de Origine Papatus, opus quoad multa praestantissimum, Petri Molinaei opus de Monarchia temporali Papae, quod amavi plurimum. Dallaei de Usu Patrum, cuius laus omni mea laudatione maior. Tillotson contra transsubstantiationem. Ioannis Claudii, viri prorsus egregii, refutatio praeiudiciorum. Iurieu systema Ecclesiae, et praeiudicia contra Papismum, in quibus auctoris operibus vivacissimum Authoris ingenium sum admiratus. Aliquot praeterea libros, scilicet acta Eruditorum, Tenzelii colloquia menstrua, et Bibliothecam curiosam, in quibus hic et nunc errata adnotavi, et aliquot eclypses iudicii[.] Aliqua Germanica opera, et Anglica, in quibus haud magnam eruditionem deprehendi, consului et ex singulis, quod aliquod pondus mihi habere videbatur excerpsi, et in unum corpus, more methodico, redegi: hunc librum summa, qua potui industria, elaboravi, et in lucem emittam. In illo falsitatem