Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg.pdf/31

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

tam repente evadere in haeresiarcham; praesertim cum ex omnibus ejus scriptis nec minimum eruatur, eum ex alio perverso affectu vel carnis vel commodi, aut gloriae temporalis, sicut plerique apostatae a similibus mouentur, sed unice ex stimulo falso persuasae conscientiae voluisse transire ad Protestantes, quibus palam protestatus est, se nolle deserere statum coelibatus et observantiam mandatorum Dei.

Attestantur ii, qui eundem probe noscunt, quod studiis semper ita immersus fuerit, vt nil aliud curaverit, nullam corporis commoditatem, imo nec necessitatem ejusdem praetulerit, protrahendo ad multas horas in seram noctem lectionem ac scriptionem materiarum ad propositum suum pertinentium;

Quodque multum temporis insumpserit in exercitandis studiosis Philosophiae, quibuscum, non sine notabili fructu, tractatus scholasticos repetiit;

Hoc tamen adducit, quod valde tenax fuerit propriae sententiae, suoque judicio ac talento nimium confiderit; in publicis discursibus ac disputationibus palmam victoriae semper reportare praetenderit, id quod cum in studio etiam theologico, ubi non ita propria ratione nitendum est, prosequi voluisset, credibile est, divinam providentiam permisisse ejusdem lapsum in huiusmodi errores, ut cautior ac humilior resurgeret, prout eum resurrexisse, planum esse videtur, cum ab aliquot jam mensibus nil erroneum amplius scripserit, a commercio litterario