Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg.pdf/27

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

non erat occasio communicandi cum aliis nec ita facile sperandi benevolam receptionem, pro qua alacrius sibi praestanda, dicit se scripsisse litteras stylo acriori contra Catholicos.

Quaesitus, cur stante suo judicio de probabilitate Articulorum Ecclesiae Rom. cosdem in scriptis omnino ejecerit, ac falsos et erroneos itendidem declararit; respondit id se fecisse more scholasticorum, Thomistarum v. g. et Scotistarum, quorum una pars sententias alterius declarat falsas, licet utrinque sint probabiles.

Adjungit denique multa, ex quibus vult probare, se jam ab aliquo tempore, nempe a mense Iunio revocasse, ac deposuisse omnes errores suos, ac soli Ecclesiae Romanae iterum adhaesisse, super quo obtestatur Deum, Angelos, et sanctos, coelumque in ultionem provocat.

Mutatio autem haec incoepit, ut ait, a tempore, quo Cyprianus se adeo tepidum exhibuit in promovendis eius votis, ac repulsam dederit ex motivis mere politicis, adeo, ut verum zelum animarum in viris primariis sectae Protestanticae deesse viderit; Vnde recurrit ad motiva credibilitatis Catholicorum, eaque legit cum majori reflexione, quam prius; revolvit authores polemicos, praesertim Bellarminum, legit vitas S. Caroli Borromaei, Francisci Salesii, ac Francisci Xauerii, cuius miracula a Protestantibus etiam contestata sibi multum contulisse, ait ad concipiendam moralem evidentiam.[1]