Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg.pdf/15

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

mediante, sese protectioni Ducis Gothani enixe commendat, ad effectum, vt, sequuta defectione, securum ad eundem haberet accessum. Primae quidem epistolae conceptus non reperitur in actis; argumentum tamen illius satis eruitur in consequentibus duabus, veluti monitoriis, quarum tenor in eundem fere sensum recidit,

Ad has litteras responsum tulit Inquisitus sub 30 Mai a supradicto Cypriano sub reticentia loci et subscriptione per solam litteram C. Quibus Inquisitus tenerrima grati animi significatione rescripsit, Cypriani consilio quanto ocyus satis faciendo, copiamque primarum litterarum ad ipsum remittendo. Cum vero auide exspectaret resolutionem favorabilem, retulit a Cypriano epistolam refutatoriam, qui sub 15. Iun. sese excusauit ab ope eidem ferenda ob impotentiam insuperabilem, consilium tamen illi suggessit, quatenus recursum faceret Hannoveram, ad M. Britanniae Regem, Dominum suum, idque mediante Barone de Münchhausen, consiliario status intimo, et Iusto Christophoro Boehmero, Abbate Loccumensi.

An autem Inquisitus consilium hoc re ipsa secutus fuerit, non satis liquet; licet enim reperiantur duo conceptus, qui videntur esse directi ad Baronem de Münchhausen et Abbatem Boehmerum; sunt tamen imperfecti, adeo vt dubium sit, an litterae fuerint ad ipsos expeditae,