Seite:Kurze Darstellung des Ablaßwesens, wie es noch jetzt im katholischen Franken im Gange ist.pdf/36

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

quo sanctissimi Rosarii Confratres publicam, solemnemque supplicationem in Alma Vrbe ingenti populi concursu magnaque Religione peragentes servidas ad Deum preces pro Turcarum depressione funderent, ac potentem opem Deiparae Virginis in auxilium Christianorum humiliter implorarent: eam ob rem Victoriam illam nec non liberatam paulo post eorundem Turcarum obsidione Corcyrensem Insulam ejusdem beatae Virginis patrocinio pie censuit adscribendam. Quam ob rem ut huius quoque tam insignis beneficii perennis semper et memoria extaret, et gratia, Sanctissimi Rosarii festum eadem die, eodemque ritu celebrandum ad Ecclesiam Vniversam extendit. Haec autem omnia Benedictus XIII in Brevario Romano novissimo apponi jussit. Sanctissimam ergo Dei Genitricem cultu hoc eidem gratissimo jugiter veneremur, ut quae toties Christi fidelibus Rosarii precibus exorata, terrenos hostes profligare dedit, ac perdere, infernos hostes pariter superare concedat.