Seite:Kurze Darstellung des Ablaßwesens, wie es noch jetzt im katholischen Franken im Gange ist.pdf/35

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

authoremque fuisse summi Pontifices apostolicis litteris passim affirmarunt.


Lectio V.

 Innumerabiles porro fructus ex hac tam salutari institutione in christianam rempublicam dimanarunt, inter quos victoria illa merito numeratur, quam Sanctissimus Pontifex Pius V. et ab eo inflammati Christiani Principes apud Echmadus Insulas de Turcarum tyranno potentissimo reportarunt. Nam cum illa ipsa die, ea Victoria relata sit, qua die sanctissimi Rosarii sodalitates per universum orbem consuetas supplicationes peragerent, statutasque preces de more funderent: iis precibus haud immerito refertur accepta. Quod quidem cum etiam Gregorius tertius decimus testatus esset, ut pro tam singulari beneficio B. Virgini sub appellatione Rosarii perennes gratiae ubique terrarum haberentur, in Ecclesiis omnibus, in quibus altare Rosarii foret, prima quaque Octobris Dominica officium ritu duplici majori perpetuo celebrandum indixit, aliique Pontifices Rosarium recitantibus ejusdemque Rosarii sodalitatibus Indulgentias pene innumeras concessere.


Lectio VI.

 Nuper vero Clemens XI. animo reputans insignem pariter Victoriam anno 1716. in Hungariae regno a Carolo VI. in Imperatorem Romanorum electo de innumeris Turcarum Copiis relatam, eo die contigisse, quo festum Dedicationis Sanctae Mariae ad nives celebraretur, atque eodem ferme tempore,