Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
XVII.
1497, Oktober 31. Der Herzog Lodovico il Moro beantwortet eine Denkschrift der grossen Gesellschaft von Alemannien in der Defraudationssache ablehnend.
Mediolani ultimo Octobris 1497.     
Mercatoribus Societatis magne Alamanie.

Vidimus ea, que ad nos longa oratione, scripsistis in re argenti superioribus mensibus per Magistrum Ceche nostre vobis retenti, quorum major pars cum solummodo circa litteras nostras prius ad vos scriptas versetur: conati enim estis nostrorum argumenta refellere, tametsi aliter veritas se habet, quemadmodum his, qui rem intelligunt, merediano sole clarius est, nihil aliud dicendum occurit, nisi nos a predictis litteris nostris non discedere, neque etiam magni operis est, ad eam partem respondere, qua nos ad parendum juri coram Serenissimo domino nostro Romanorum rege, Sacrique Romani Imperij regali consistorio instanter petitis, nam hec causa inter vos ac subditos nostros agitur, qua in re ex ducatus nostri juribus magistratus nostri sunt ordinarij judices, et postquam apud eos jura vestra probaveritis, si ipsi justitie et partibus suis non satisfecisse viderentur, ad nos deinde regressus esse debet, qui pro jure et dignitate ducatus nostri, ubi allegatur per Magistratus nostros justitiam non fieri opportune, semper providere consuevimus, neque etiam honestum foret, ut subditos nostros extra forum suum et dominij nostri fines ad litigandum trahi pateremur, quandoquidem etiam jura imperialia et ducatus nostri, quem a Cesarea Majestate et Sacro Imperio recognoscimus, actorem rei forum sequi iubeant.

Archivio di stato di Milano. Commercio – stati esteri – Germania.

Empfohlene Zitierweise:
Wilhelm Heyd: Die grosse Ravensburger Gesellschaft. J. G. Cotta’sche Buchhandlung Nachfolger, Stuttgart 1890, Seite 78. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Heyd_RV_78.jpg&oldid=- (Version vom 1.8.2018)