Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
IX.
1475, März 8. Schultheiss und Rat von Bern richten wiederholt an den König Ludwig XI. von Frankreich die im vorigen Schreiben enthaltene Bitte.
Regi Francie.

Humilliter sese reconmendant. Cristianissime, serenissime et inclitissime rex, heros longe omnium gratiosior! Permoti justa compatientia pridem litteras nostras Regie M. in favorem mercatorum oppidi Ravenspurgi fecimus dari. Quibus complectebamur tanta injuria, calamitate et violentia per nonnullos capitaneos Majestatis vestre et impensius Columb de Honflor ex ducatu Normandie in mari ipso circa fines Regi Neapolitano propiores fuerint depopulati. Quippe qui regio salvo conductu freti nichil insidiarum sperantes omniaque, ut par fuit, tuta con[j]icientes in laqueos prede inopino deciderunt, unde factum est, ut insultu prefati capitanei suorumque complicum mercantie ipsorum exposite, laniate, rapte atque distracte fuerint, que tamen plus quam duorum millium et sexingentorum florenorum Reni valorem importabant, rem lugubrem et non modico fletu querulandam, que tanto uberiori nos afficit merore, quo singulariori favore mercatores ipsos suosque magistros Ravenspurgenses, qui in ducem Burgundie hostem nostrum conmunem dietim animoso cum pectore pergunt, amplectimur. Ne igitur facilitas venie incendium pariat delinquendi et aliis, quos alieni eris rapacitas infestat, via iniquitatis sue paratior reddatur, Majestatem vestram Regiam, quam pre cunctis veneramur, obsecramus, quatenus in eundem capitaneum tam efficaciter advertat, ut mercatores ipsi, quorum complures ortum e nostris traxere dicionibus nobisque burgensia devinciuntur, recompensum uberem ablatorum et que ex hiis orta sunt dampnorum nancisci queant. Cedet id regie M. vestre in ornamentum singulare, ut et nostrates sentiant claro, nichil esse regie M. carius, quam eos nos contemplando justis favoribus amplecti, pro quo rem nostram publicam, cui hoc speciffice conducit, M. vestre Regie crebrius constituimus

Empfohlene Zitierweise:
Wilhelm Heyd: Die grosse Ravensburger Gesellschaft. J. G. Cotta’sche Buchhandlung Nachfolger, Stuttgart 1890, Seite 68. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Heyd_RV_68.jpg&oldid=- (Version vom 1.8.2018)