Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
V.
Ohne Jahr. Der Magistrat einer nicht genannten Stadt (?) verwendet sich bei den genuesischen Behörden, damit Heinrich Fry geraubtes Gut der Huntpissgesellschaft herausbekomme.

Illustri et excelse dominationi vestre et venerando consilio dominorum antianorum consilio … civitatis Janue humiliter et devote supplicat Enricus Franchus mercator Alamannus moram trahens in dicta vestra inclita civitate tamquam socius, factor et negociorum gestor societatis Alamannorum, que dicitur de Josumpis, exponens, quod hiis proximis diebus preteritis nobilis Benedictus de Auria et Julianus Corsus, patroni duarum navium, acceperunt quamdam navem patronizatam per quendam Guadagnum Venturam civem Florentinum, que recesserat de Tortoza pro navigando Niciam seu portam Vile Franche, in qua quidem navi reperierunt certam quantitatem lanarum et certam quantitatem agninorum et datilorum, qui erant et sunt dicte societatis et onerate per quemdam Alamanum factorem dicte societatis in dictis partibus et conducebantur per quemdam conductorem Alamanum etiam repertum in dicta navi; habita igitur dicta noticia de predictis, dictus Enricus subito fuit loquutus tacito modo in Janua dicto Benedicto, quod vellet sibi restitui facere dictas merces Alamanorum amicorum comunis Janue, qui Benedictus de Auria patronus respondit eidem Enrico supplicanti largo modo, quod pro parte sua erat contentus illas merces et raubas restituere eidem Enrico, et hoc quia in mente sua est clarus et eidem constat, dictas lanas, res et merces esse Alamanorum, et illas libenter restitueret eidem Enrico; sed (quod?) dicta restitutio non est in potestate sua illas eidem restituere, quia navis dicti Juliani Corsi illam per vim conduxit Saonam [Savonam] preter et contra voluntatem illorum, qui erant parte dicti Benedicti in navi dicti Guadagni Venture.

Empfohlene Zitierweise:
Wilhelm Heyd: Die grosse Ravensburger Gesellschaft. J. G. Cotta’sche Buchhandlung Nachfolger, Stuttgart 1890, Seite 62. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Heyd_RV_62.jpg&oldid=- (Version vom 1.8.2018)