Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Dominorum Antianorum, in sufficienti numero congregatorum et quorum nomina sunt haec

Benedictus de Nigro Prior
Nicolaus Italianus
Franciscus Scalia
Raphael de Auria
Hieronimus de Montesoro
Gabriel de Promontorio
Obertus Folieta Notarius
Jo. Bapta de Grimaldis
Christophorus Cattaneus
Hieronimus Gentilis,

perlecta supplicacione coram eis porrecta pro parte Alamannorum tenoris ut infra, et habito in ea re diligenti examine ac consultacione, et presertim super his, que ad comperas Sancti Georgij[1] pertinere videbantur, et interposita ad hec omnia intelligenda opera atque medio nobilium et prestantium virorum domini Andree de Benigassio utriusque juris doctoris et domini Luce de Grimaldis legum doctoris, domini Baptiste Spinule quondam G. et Antonij de Caciana, qui diligenter, quid fieri posset atque deceret, et apud Magnificum officium Sti Georgii et apud alios Magistratus perscruptati, demum quid invenissent retulerunt, ad unumquemque articolum petitionum in ipsa supplicatione contentarum ut infra, responderunt ac concesserunt et respondendum et concedendum fore decreverunt. Supplicationis propositionum tenor talis est:

Vobis Illustri et excelso domino domino ducali in Janua Locumtenenti et magnifico consilio dominorum antianorum Civitatis Janue exponitur per Enricum Franchum de Constantia nomine Alamanorum, quod ipsi Alamani semper desiderarunt in hac inclita civitate Janue ac districtu mercari ac negociari, verum propter turbationes, que superioribus annis ipsa[m] civitate[m] multipliciter vexarunt, ipsi mercatores


  1. Die Verwaltung und die Teilhaber der S. Georgenbank waren hiebei insofern interessiert, als dieser Bank die Revenuen der Zollämter verpachtet waren.
Empfohlene Zitierweise:
Wilhelm Heyd: Die grosse Ravensburger Gesellschaft. J. G. Cotta’sche Buchhandlung Nachfolger, Stuttgart 1890, Seite 54. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Heyd_RV_54.jpg&oldid=- (Version vom 1.8.2018)