Seite:Franz Delitzsch - Die bayerische Abendmahlsgemeinschaftsfrage.pdf/46

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Franz Delitzsch: Die bayerische Abendmahlsgemeinschaftsfrage. Ein Anfang eingehender Erörterung

die Gemeinschaft der lutherischen Kirche eintreten und hiemit aufhören, Reformirte, sogen. Evangelische oder Unirte u. dgl. zu sein.“ Daß die Einsprachen, welche heut zu Tage gegen die strengere Abendmahlspraxis erhoben werden, unsern Vätern keineswegs verborgen waren, zeige schließlich eine Stelle aus Chr. Königs Casus Conscientiae 1654. p. 593[WS 1]: „Putant nonnulli, eos omnino esse admittendos, ex duplici causa: 1) quia Ecclesia et ejus bona spiritualia omnibus sint patefacienda, nulli praecludenda, quia et hic fortean locum habere illud Christi: Venite omnes et reficiam vos; 2) quia vera et legitima sacramenta apud Evangelicos inveniant, quibus in suis coetibus destituantur. Hos autem tanto bono fraudare velle, manifestam prae se ferre invidiae rabiem. Sed Logi sunt. Nam nos nulli praecludimus viam ad Ecclesiam, hoc tamen requirimus, ut quivis recto incedat tramite. Quod alteram rationem concernit, non sequitur, illum qui sciat, ubi vera sit Eucharistiae celebratio, statim ad eam esse admittendum. Ulteriore opus habet apparatu, nempe ut sit verum verae Ecclesiae membrum et nuptiali veste indutus. Nos igitur, in contrariam partem propensiores, respondemus in genere, non posse aliquem, qui ab Evangelicis in diversum abeat ac doctrinam erroneam foveat, ab iisdem bona cum conscientia ad Communionem admitti. Postea respondemus in specie: Calvinistam quod attinet, ille vel Laicus est vel Ecclesiasticus, et ille rursus vel idiota vel eruditus. Si idiota fuerit, nesciet fortassis discrepantiam cet. Tunc summopere cavendum erit, ne is admittatur ad Coenam utpote rerum adhuc rudis et vana sua persuasione adhuc imbutus, sed prius quantum in hoc capite inter nos distemus, aperte informetur et quare una pars cum altera communicare nec possit nec debeat, dilucide instruatur, nempe, inter alios fines, Coenam Dominicam etiam hunc habere usum, ut sit religionis quam quisque profitetur nota atque tessera. Qui enim

Anmerkungen (Wikisource)

Empfohlene Zitierweise:
Franz Delitzsch: Die bayerische Abendmahlsgemeinschaftsfrage. Ein Anfang eingehender Erörterung. Theodor Bläsing, Erlangen 1852, Seite 40. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Franz_Delitzsch_-_Die_bayerische_Abendmahlsgemeinschaftsfrage.pdf/46&oldid=- (Version vom 10.11.2016)