Seite:De Zeumer V2 441.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


quid tamen in dictis peculiaribus tractatibus contineatur, quod pacem Imperii turbare vel novos in Italia motus post praesens bellum, quod nunc in illa Provincia geritur, compositum excitare posset, id nullum et irritum sit, dicta nihilominus cessione in suo robore permanente cum aliis conditionibus, quae tam in favorem Ducis Sabaudiae quam Regis Christianissimi conventae sunt.

93. Ideoque et Imperatoria et Christianissima Maiestas vicissim promittunt, se caeteris omnibus, tam ad praedictum Tractatum Cherascensem, quam executionem spectantibus, et in specie Albam, Trinum, eorumque Territoria et reliqua loca, nunquam directe vel indirecte, specie iuris aut via facti contraventuras, neque ullo auxilio vel favore contravenientem adiuturas, quinimo communi authoritate datum iri operam, ut ne a quoquam quovis praetextu violetur, cum maxime se obligatum esse declaraverit Rex Christianissimus dicti tractatus executionem omnibus modis promovere, atque etiam armis tueri, eo praesertim fine, ut dictus Dominus Sabaudiae Dux, non obstantibus superioribus clausulis, in pacifica Trini et Albae reliquorumque locorum, ipsi per dictum tractatum et investituram subsecutam in Ducatu Montisferrati concessorum et assignatorum, possessione semper relinquatur et manuteneatur.

94. Ut autem omnium dissidiorum et controversiarum semina inter eosdem Duces penitus extirpentur, quadringenta et nonaginta quatuor aureorum millia, quae inclitae memoriae Christianissimus Rex Ludovicus XIII. in exonus Domini Ducis Sabaudiae se Domino Duci Mantuae soluturum spopondit, Christianissima Maiestas praesenti parataque pecunia dicto Domino Duci Mantuae numerari faciet, et propterea Dominum Ducem Sabaudiae eiusque haeredes et successores ab ea obligatione omnino relevabit praestabitque indemnem ab omni petitione, quae ratione vel occasione dictae summae a dicto Domino Duce Mantuae vel eius successoribus fieri posset, adeo ut inposterum eius nomine, colore, ratione aut praetextu Dominus Dux Sabaudiae, haeredes aut successores nullam omnino iuris vel facti molestiam aut vexationem a Domino Duce Mantuae, haeredibus aut successoribus eius patiantur. Qui ab hoc die et a modo in antea cum authoritate et consensu Caesareae et Christianissimae Maiestatis, solemni huius publicae Pacis Instrumenti vigore, nullam penitus in tota hac causa actionem contra Dominum Ducem Sabaudiae eiusque haeredes et successores exercere poterunt.

95. Caesarea Maiestas decenter requisita concedet Domino Duci Sabaudiae, una cum Investitura antiquorum Feudorum et statuum, qualem inclitae memoriae Ferdinandus II. Duci Sabaudiae Victori Amedeo concesserat, investituram quoque locorum, ditionum, statuum omniumque iurium Montisferrati, cum appertinentiis, quae illi vigore praedicti Tractatus Cherascensis, nec non executionis inde subsecutae decreta et remissa fuerunt, sicuti quoque Feudorum Novelli Monfortis, Sinii, Moncherii et Castelletti appertinentiis, iuxta tenorem Instrumenti acquisitionis ab eodem Duce Victore Amedeo factae sub decimo tertio Octobris Anni millesimi sexcentesimi trigesimi quarti, et congruenter concessionibus seu permissionibus, nec non approbationibus Caesareae Maiestatis, cum confirmatione quoque omnium et quorumcumque privilegiorum, quae Sabaudiae Ducibus hactenus indulta fuerunt, quotiescumque a Domino Duce Sabaudiae requirentur et postulabuntur.

96. Item conventum est, quod Dux Sabaudiae, haeredes et successores eius, nullatenus a Caesarea Maiestate turbentur aut inquietentur in Superioritate seu Iure Superioritatis, quod habent in Feudis Rocheverani, Olmi et Caesolae cum appertinentiis, quae a Romano Imperio nulla ratione dependent, et revocatis annullatisque donationibus et investituris in dictorum feudorum possessione seu quasi Dominus Dux manuteneatur, et, quatenus opus sit, redintegretur; parique ratione eiusdem vasallus Comes Veruvae, quoad eadem Feuda Olmi et Caesolae et quartae partis Rocheverani suae possessioni seu quasi restituatur et in eadem plenissime cum Fructibus omnibus redintegretur.

97. Item conventum est, quod Caesarea Maiestas restitui faciat Comitibus Clementi et Ioanni Filiis, nec non et Nepotibus ex Filio Octaviano Comitis Caroli Cacherani

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 441. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_441.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)