Seite:De Zeumer V2 428.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


§ 10. Praeter loca autem securitatis causa, ut memoratum, Dn. Landgraviae relinquenda et post solutionem demum restituenda, restituat illa nihilominus ratificatione Pacis subsecuta omnes Provincias et Episcopatus, nec non illorum urbes, praefecturas, oppida, fortalitia, propugnacula et omnia denique bona immobilia, nec non iura inter haec bella ab ipsa occupata; ita tamen, ut tam in praefatis tribus locis cautionis nomine retinendis, quam reliquis omnibus restituendis non solum annonam et omnia ad bellicum apparatum spectantia, quae inferri vel fieri curavit, per subditos evehenda [1] Dominae Landgraviae et supradictis successoribus, (§ 11) quae vero ab ipsa non illata, sed in locis occupatis tempore occupationis reperta sunt et adhuc extant, ibi permaneant, sed ut etiam fortificationes et valla durante occupatione extructa eatenus destruantur, ne tamen urbes, oppida, arces vel castra cuiusvis invasionibus et depraedationibus pateant.

§ 12. Et quamvis Domina Landgravia praeterquam ab Archi- et Episcopatibus Moguntinensi, Coloniensi, Paderbornensi, Monasteriensi et Abbatia Fuldensi a nemine restitutionis et indemnitatis loco aliquid poposcerit, et sibi eo nomine a quoquam alio quicquam solvi omnino noluerit, pro rerum tamen et circumstantiarum aequitate placuit toti conventui, ut, salva manente dispositione § praecedentis, inchoantis: Conventum praeterea est etc. [2], etiam caeteri Status cuiuscunque generis cis et ultra Rhenum, qui prima Martii huius anni Hassiacis contributionem pependerunt, secundum proportionem contributionis exsolutae toto hoc tempore observatam ad conficiendam summam superius positam et militum praesidiariorum sustentationem ratam suam supranominatis Archi- et Episcopatibus atque Abbatiae conferant, et damnum, si quod solventes ob unius vel alterius moram perpessi fuerint, morosi resarciant, nec executionem contra tergiversantes instituendam Caesareae Maiestatis aut Regiae Maiestatis Sueciae vel etiam Hassiae Landgraviae Officiales aut milites impediant, neque etiam fas sit Hassiacis quenquam in praeiudicium huius declarationis eximere; ii vero, qui suam quotam rite persolverint, ab omni eatenus onere liberi erunt.

§ 13. Quod controversias inter Domus Hassiacas, Cassellanam et Darmstadinam, super successione Marpurgensi agitatas attinet, quandoquidem eae Cassellis die 14. mensis Aprilis proxime elapsi, consensu partium unanimi accedente, penitus sunt compositae, placuit Transactionem istam [3] cum suis annexis et recessibus, sicut ea Cassellis inita et a partibus subsignata conventuique huic insinuata fuit, vigore Instrumenti huius eiusdem plane esse roboris, ac si verbis totidem hisce tabulis inserta comprehenderetur, nec a partibus transigentibus, nec aliis quibusvis sub praetextu sive pacti, sive iuramenti, sive alio quocunque, ullo unquam tempore convelli posse, quin imo ab omnibus, etiamsi aliquis ex interessatis eam forte confirmare detrectet, exactissime observari debere.

§ 14. Sicut etiam transactio inter defunctum Dn. Wilhelmum Hassiae Landgravium et Dominos Christianum et Wolradum Comites Waldecciae die 11. April. anno 1635. facta [4] et a Dn. Georgio Hassiae Landgravio die 14. April. anno 1648. ratificata non minus vigore huius Pacificationis perpetuum et plenissimum robur obtinebit omnesque Hassiae Principes pariter ac Comites Waldecciae obligabit.

§ 15. Firmum quoque maneat et inviolabiliter custodiatur ius primogeniturae in qualibet Domo Hassiae, Cassellana et Darmstadina, introductum et a Caesarea Maiestate confirmatum.

  1. Statt evehenda haben ältere Ausgaben als Verbesserungsversuch avehere liceat; doch ist evehenda auch durch IPM § 56 gesichert. Prädikat ist permaneant in § 11. Vorher steht annonam statt annona.
  2. Oben § 4.
  3. (April 16?), J. G. v. M e i e r n , Acta pacis Westphalicae publica V, S. 677 f.
  4. L ü n i g , Reichs-Archiv XXIII (Spicil. saecul. II), S. 1885 ff.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 428. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_428.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)