Seite:De Zeumer V2 426.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


plenissime renunciant; ita ut, quae circa hosce Archiepiscopatus et Episcopatus superius in hoc Pacificationis Instrumento disposita sunt, citra ipsorum contradictionem effectum habere debeant, capitulis utrobique in eo statu permanentibus, quo superius conventum est.

Articulus XIV.

§ 1. De summa 12 000 Imperialium, Dn. Christiano Wilhelmo Marchioni Brandenburgico ex Archiepiscopatu Magdeburgensi quotannis solvendorum, conventum est, ut Coenobium et Praefecturae Zinna et Loburg dicto Dn. Marchioni statim tradantur cum omnibus pertinentiis et omnimoda iurisdictione; solo Territorii iure excepto. Atque his Praefecturis idem Marchio utatur fruatur ad dies vitae absque ulla rationum redditione; hac tamen lege, ut in politicis et ecclesiasticis nullum plane subditis afferatur praeiudicium.

§ 2. Quia porro ut totus Archiepiscopatus, ita etiam iam nominatum Coenobium et Praefecturae temporum iniuria valde sunt devastatae, ideo a moderno Dn. Administratore Dn. Marchioni sine mora ex collectis in Archiepiscopatu ad hoc instituendis solvantur tria millia thalerorum Imperialium, ab ipso Marchione vel eius haeredibus non restituenda.

§ 3. Praeterea placuit, ut post fata Dn. Marchionis, ratione et nomine non praestitorum alimentorum, descendentibus ipsius eorumque haeredibus liceat dictum Coenobium atque Praefecturas per integrum quinquennium retinere, iisque sine rationum redditione cum omnibus suis pertinentiis et iuribus uti frui. Elapso vero quinquennio, praedictae Praefecturae earundemque iurisdictio, reditus et proventus Archiepiscopatui absque tergiversatione restituantur, nec superius memoratae summae titulo quicquam ulterius moveatur vel petatur. Et praedicta omnia observentur, etiamsi propter Dn. Electoris Brandenburgici aequivalentem recompensationem Archiepiscopatus Magdeburgensis ad Dn. Electorem eiusque haeredes et successores pervenerit.

Articulus XV.

§ 1. Circa causam Hasso-Cassellanam conventum est, ut sequitur:

Primo omnium: Domus Hasso-Cassellana omnesque eius Principes, maxime Domina Amelia Elisabetha, Hassiae Landgravia, eiusque filius Dn. Wilhelmus illorumque haeredes, ministri, officiales, vasalli, subditi, milites et alii quocunque modo illis addicti, nullo prorsus excepto, non obstantibus contrariis pactis, processibus, proscriptionibus, declarationibus, sententiis, executionibus et transactionibus, sed illis omnibus, ut et actionibus vel praetensionibus ratione damnorum et iniuriarum tam neutralium quam belligerantium annullatis, universalis Amnestiae supra sancitae et ad initium belli Bohemici cum plenaria restitutione reductae (exceptis Caesareae Maiestatis et Domus Austriacae vasallis et subditis haereditariis, quemadmodum de iis in § Tandem omnes etc. [1] disponitur) omniumque beneficiorum, ex hac et Religiosa Pace provenientium, pari cum caeteris Statibus iure, prout in articulo incipiente: Unanimi etc. [2] disponitur, plenarie participes sunto.

§ 2. Secundo: Domus Hasso-Cassellana eiusque successores Abbatiam Hirsfeldensem, cum omnibus appertinentiis, secularibus et ecclesiasticis, sive intra, sive extra territorium (ut Praepositura Gellingen) sitis; salvis tamen iuribus, quae Domus Saxonica a tempore immemoriali possidet, retineant et eo nomine investituram a Caesarea Maiestate toties, quoties casus evenerit, petant et fidelitatem praestent.

§ 3. Tertio: Ius directi et utilis dominii in Praefecturas Schaumburg, Bückenburg, Saxenhagen et Statthagen, Episcopatui Mindano antehac assertum et adiudicatum, porro ad Dn. Wilhelmum, modernum Hassiae Landgravium, eiusque successores

  1. Oben Art. IV, 51.
  2. Oben Art. VII.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 426. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_426.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)