Seite:De Zeumer V2 421.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


non sint, qui quartam partem totius corporis canonicorum, dempto Praeposito, conficiant, numerus suppleatur ex Catholicorum decedentium beneficiis.

§ 2. Cum etiam Comitatus Hohensteinensis pro ea parte, qua feudum est Episcopatus Halberstadiensis, consistens in duabus Dynastiis sive Praefecturis Lora et Klettenberg et quibusdam Oppidis, una cum eo pertinentibus bonis et iuribus post ultimo defunctum Comitem huius familiae eidem Episcopatui applicatus atque a Dn. Archiduce Leopoldo Guilielmo, tanquam Episcopo Halberstadiensi, hactenus possessus fuerit, hunc eundem Comitatum porro quoque penes istum Episcopatum irrevocabiliter permanere placuit; adeo ut Dn. Electori, tanquam haereditario possessori iam dicti Episcopatus Halberstadiensis, de memorato Comitatu disponendi libera facultas esse debeat, non obstante nec vigorem habente ulla contradictione, quae a quoquam in contrarium moveri possit.

§ 3. Teneatur idem Dn. Elector Comitem a Tattenbach in possessione Comitatus Rheinstain conservare eidemque investituram a Dn. Archiduce de consensu Capituli concessam renovare.

§ 4. Eidem Dn. Electori pro se et successoribus suis supra scriptis tradatur Episcopatus Mindanus cum omnibus iuribus et appertinentiis pari ratione, ut antememoratus Episcopatus Halberstadiensis, in feudum perpetuum a. S. Caesarea Maiestate de consensu Statuum Imperii, statimque post conclusam et ratificatam hanc Pacificationem Dn. Elector pro se et successoribus suis in possessione eiusdem quieta et reali constituatur, eoque nomine sessionem et votum in Comitiis Imperii universalibus et singularibus, ut et Circuli Westphalici obtineat. Salvis tamen Civitati Mindensi suis regaliis et iuribus in sacris et profanis cum mero et mixto imperio [1] in criminalibus et civilibus, praesertim iure districtus eiusque iurisdictionis exercitio concesso et pro nunc apprehenso, aliisque usibus, immunitatibus et privilegiis circa pristina iura ipsis legitime competentibus; ita tamen, ut pagi et villae domusque ad Principem, Capitulum totumque clerum et equestrem Ordinem pertinentes et respective in districtu et intra moenia Civitatis sitae omnino excipiantur, et de caetero ius Principis et Capituli inviolatum maneat.

§ 5. Dicto Dn. Electori et successoribus suis Episcopatus quoque Camminensis in feudum perpetuum ab Imperatore et Imperio concedatur, eodem plane iure et modo, ut supra de Episcopatu Halberstadiensi et Mindano dispositum est; sed cum hoc tamen discrimine, ut in Episcopatu Camminensi integrum sit Dn. Electori canonicatus post decessum praesentium Canonicorum extinguere atque sic successu temporis totum Episcopatum Ulteriori Pomeraniae adiungere seu incorporare.

§ 6. Similiter concedatur Dn. Electori expectantia in Archiepiscopatum Magdeburgensem, ita quidem, ut quandocunque eundem morte aut successione in Electoratu vel quacunque alia concessione praesentis Administratoris Dn. Augusti Ducis Saxoniae vacare contigerit, totus iste Archiepiscopatus cum omnibus eo pertinentibus territoriis, regalibus et iuribus, prout supra de Episcopatu Halberstadiensi dispositum est, Dn. Electori suisque posteris et successoribus, haeredibus et agnatis masculis, non obstante ulla electione aut postulatione interea temporis, sive clam, sive palam facta, tradatur et conferatur in feudum perpetuum, sitque eidem vel iisdem ius autoritate propria vacantem apprehendendi possessionem.

§ 7. Interea autem teneatur Capitulum una cum Ordinibus et subditis dicti Archiepiscopatus statim conclusa Pace praedicto Dn. Electori et toti Domui Electorali pro se atque omnibus in ea successoribus et haeredibus atque agnatis masculis se sacramento fidelitatis et subiectionis in eventum obstringere.

§ 8. Civitati vero Magdeburgensi pristina sua libertas et privilegium Ottonis I. die 7. Iunii anno 940., quod, etiamsi temporum iniuria deperditum [2], ad preces eiusdem

  1. S. oben S. 86, Anm. 1; S. 130, Anm. 1.
  2. Gemeint ist das gefälschte Privileg, welches E. v. Ottenthal, Reg. imp. II, unter Nr. 150 mit dem Datum 947, Juni 7 verzeichnet.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 421. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_421.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)