Seite:De Zeumer V2 420.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


et Megapoleos iure perpetuo, sed ad eam taxae moderationem reducenda, ne commercia in iis locis intercidant.

§ 14. Exsolvit denique Status, Magistratus, officiales et subditos dictarum respective ditionum feudorumque omnibus vinculis et sacramentis, quibus prioribus Dominis et possessoribus aut praetendentibus hucusque obstricti fuerant, eosque ad sublectionem, obedientiam et fidelitatem Regiae Maiestati Regnoque Sueciae, ceu ab hoc die haereditario suo domino, praestandum remittit obligatque, atque ita Sueciam in plena iustaque eorum possessione constituit, verbo Imperiali promittens, se non solum modernae Reginae, sed et omnibus futuris Regibus Regnoque Sueciae ratione dictarum ditionum, bonorum iuriumque concessorum securitatem praestiturum, eosque sicut caeteros Imperii Status in eorum possessione quieta contra quemcunque inviolabiliter conservaturum et manutenturum atque haec omnia peculiaribus investiturarum literis omni meliori modo confirmaturum.

§ 15. Vicissim Serenissima Regina et futuri Reges Regnumque Sueciae dicta feuda omnia et singula a Caesarea Maiestate et Imperio recognoscant eoque nomine, quoties casus evenerit, investiturarum renovationes decenter petant, iuramentum fidelitatis eique annexa, sicut antecessores similesque Imperii Vasalli, praestando.

§ 16. De caetero Ordinibus et subditis dictarum ditionum locorumque, nominatim Stralsundensibus, competentem eorum libertatem, bona, iura et privilegia communia et peculiaria, legitime acquisita vel longo usu obtenta, cum libero Evangelicae Religonis exercitio iuxta invariatam Augustanam Confessionem perpetim fruendo, circa homagii renovationem et praestationem more solito confirmabunt; interque eos Civitatibus Anseaticis eam navigationis et commerciorum libertatem, tam in exteris Regnis, Rebuspublicis et Provinciis, quam in Imperio, integram conservabunt, quam ibi ad praesens usque bellum habuerunt.

Articulus XI.

§ 1. Pro aequivalente autem recompensatione Electori Brandenburgico, Domino Friderico Wilhelmo, quod ad promovendam pacem universalem iuribus suis in Pomeraniam Citeriorem et Rugiam una cum ditionibus locisque supra annexis cesserit, praestanda, eidem eiusdemque posteris et successoribus, haeredibus atque agnatis masculis, cumprimis Dominis Marchionibus Christiano Wilhelmo, olim Administratori Archiepiscopatus Magdeburgensis, item Christiano Culmbacensi et Alberto Onolsbacensi eorundemque successoribus et haeredibus masculis, statim ac pax cum utroque Regno et Statibus Imperii composita et ratificata fuerit, a S. Caesarea Maiestate de consensu Statuum Imperii et praecipue interessatorum tradatur Episcopatus Halberstadiensis cum omnibus iuribus, privilegiis, regalibus, territoriis et bonis secularibus et ecclesiasticis, quocunque nomine vocatis, nullo excepto, in perpetuum et immediatum feudum. Constituatur item Dn. Elector statim in possessione eiusdem quieta et reali eoque nomine sessionem et votum in Comitiis Imperii et Circulo Inferioris Saxoniae habeat. Religionem autem et bona ecclesiastica in eo statu relinquat, quemadmodum per Dominum Archiducem Leopoldum Guilielmum inita cum Capitulo Cathedrali pactione ordinata fuerant; ita tamen, ut nihilominus Episcopatus Dn. Electori totique suae Domui et agnatis masculis supranominatis cum eorum successoribus et haeredibus masculis ordine, quo sibi invicem succedent, haereditarius maneat, atque Capitulo nullum ius in eligendo et postulando, vel etiam regimine Episcopatus et iis, quae eo pertinent, reliquum sit; sed modo dictus Dn. Elector et iuxta ordinem successorium reliqui supranominati, ea potestate in hoc Episcopatu utantur, qua reliqui Principes Imperii in suis territoriis utuntur, liceatque quartam partem canonicatuum (excepta praepositura in hanc computationem non numeranda), decedentibus successu temporis modernis eorum possessoribus Augustanae Confessioni addictis, extinguere eorumque reditus mensae episcopali incorporare. Quod si tot canonici Augustanae Confessionis

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 420. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_420.jpg&oldid=- (Version vom 8.1.2019)