Seite:De Zeumer V2 407.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

§ 23. VII. Quot Capitulares aut Canonici die prima Ianuarii anni 1624. uspiam vel Augustanae Confessionis vel Catholici fuerunt, totidem illic ex utraque Religione erunt semper, nec decedentibus nisi eiusdem Religionis consortes surrogentur. Si vero alicubi iam plures Catholici vel Augustanae Confessionis Capitulares aut Canonici beneficia possident, quam anno 1624, ii quidem supernumerarii beneficia et praebendas ad vitam retineant, mortuis vero, tamdiu Catholicis Augustanae Confessioni addicti et his Catholici succedant, donec redintegratus fuerit utriusque Religionis Capitularium et Canonicorum numerus, qui die 1. Ianuarii anno 1624. erat. Exercitium vero Religionis in mixtis Episcopatibus ita restituatur et permaneat, ubi et quatenus id anno 1624. palam receptum permissumque fuit; neque supradictis omnibus vel eligendo vel praesentando aliterve quicquam detrimenti creetur.

§ 24. VIII. Qui Archiepiscopatus, Episcopatus et aliae fundationes atque bona ecclesiastica immediata vel mediata in satisfactionem Regiae Maiestatis Regnique Sueciae aut aequivalentem recompensationem indemnitatemque suorum foederatorum, amicorum et interessatorum concesserunt, peculiaribus suis conventionibus infra contentis per omnia relinquantur; in omnibus vero iis, quae ibi non continentur, et inter haec, quod § Ius dioecesanum etc. XVI. infra positum [1], constitutionibus Imperii et huic Transactioni subiecta manento.

§ 25. IX. Quaecunque Monasteria, Collegia, Ballivias, Commendas, templa, fundationes, Scholas, hospitalia, aliave bona ecclesiastica mediata, ut et eorum reditus iuraque, quocunque ea nomine appellata fuerint, Augustanae Confessionis Electores, Principes, Status anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto die prima Ianuarii possederunt, eadem omnia et singula, sive retenta semper, sive restituta, sive vigore huius Transactionis restituenda, iidem possideant, donec controversiae Religionis amicabili partium compositione universali definiantur, non attentis exceptionibus sive ante sive post Transactionem Passaviensem aut Pacem Religiosam reformata et occupata, aut quod non de vel in territorio Augustanae Confessionis Statuum, vel exempta, vel aliis Statibus iure suffraganeatus, diaconatus aliave quavis ratione obligata fuisse dicuntur. Unicum solumque huius transactionis, restitutionis, observantiaeque futurae fundamentum sit die prima Ianuarii anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto habita possessio, irritis prorsus exceptionibus, quae ex introducto alicubi locorum exercitio interimistico vel anterioribus aut secutis pactis generalibus aut specialibus transactionibus vel litibus motis causisve decisis, vel etiam decretis, mandatis, rescriptis, paritoriis, reversalibus, litispendentiis vel aliis quibuscunque praetextibus et rationibus desumi possent. Ubi igitur supradictorum omnium bonorum, eorundem pertinentium, fructuumve Augustanae Confessionis Statibus aliquid quovis modo aut praetextu, sive iudicialiter, sive extraiudicialiter, a dicto tempore interversum aut ademptum est, omnino absque mora et indistincte (interque illa specialiter etiam Monasteria, fundationes atque bona Ecclesiastica omnia et singula a Principe Würtenbergico anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto possessa) cum suis pertinentiis, reditibus et accessionibus ubicunque sitis, una cum amotis documentis in priorem statum restituantur. Nec Augustanae Confessioni addicti posthac in habita vel recuperata possessione ullo modo turbentur, sed ab omni persecutione iuris et facti perpetuo tuti sint, donec controversiae Religionis compositae fuerint.

§ 26. (a) Omnia quoque Monasteria, fundationes et sodalitia mediata, quae die prima Ianuarii, anno millesimo sexcentesimo vicesimo quarto Catholici realiter possederunt, possideant et ipsi similiter, utut in Augustanae Confessionis Statuum territoriis et ditionibus ea sita sint; non tamen in alios Religiosorum ordines, quam quorum regulis primitus dicata sunt, commutentur; nisi talium Religiosorum ordo plane interciderit. Tunc enim Magistratui Catholicorum liberum esto, ex alio in Germania ante



  1. Unten § 48.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 407. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_407.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)