Seite:De Zeumer V2 406.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

Passaviensi [1], Paci Religiosae [2] et imprimis huic declarationi et Transactioni sunt conformia et intuitu Archiepiscopatuum et Episcopatuum Augustanae Confessioni addictis permanentium ea nihil in se contineant illi Confessioni adversum, sicut etiam pariter in Episcopatibus et Ecclesiis, in quibus Catholicis et Augustanae Confessionis ordinibus mixta iura admittuntur, statutis antiquis nihil de novo admisceatur, quod Catholicorum vel Augustanae Confessioni addictorum conscientiam et causam pro cuiusque parte laedere eorumve ius imminuere possit.

§ 17. Postulati vero seu electi in capitulationibus suis spondeant, se susceptos Ecclesiasticos Principatus, dignitates et beneficia nequaquam haereditario iure possessuros aut id acturos, ut haereditaria fiant, sed libera sit ubique capitulo, et quibus id praeterea pariter cum capitulo pro more competit, tam electio et postulatio, quam sede vacante administratio et iurium Episcopalium exercitium, operaque detur, ne Nobilis, Patricii, gradibus Academicis insigniti aliaeque personae idoneae, ubi id fundationibus non adversatur, excludantur, sed ut potius in iis conserventur.

§ 18. V. Ubi Sacra Caesarea Maiestas ius primariarum precum exercuit, exerceat etiam imposterum, dummodo decedente Augustanae Confessioni addicto in eius Religionis Episcopatibus Augustanae Confessioni addictus ad normam statutorum et observantiae idoneus precibus fruatur. In mixtis vero ex utraque Religione seu Episcopatibus, seu aliis locis immediatis precibus primariis praesentatus non gaudeat, nisi beneficium vacans Religionis consors possederit.

§ 19. Si quid Annatarum, Iurium Pallii, Confirmationum, Mensium Papalium [3] et huiusmodi iurium et reservationum nomine in bonis Statuum Augustanae Confessionis Ecclesiasticis immediatis a quocunque quandocunque aut quomodocunque praetendatur, id validitate et executione a brachio seculari impertienda careat.

§ 20. In quorum autem Ecclesiasticorum bonorum immediatorum Capitulis utriusque Religionis Capitulares et Canonici vigore praefati termini certo utrinque numero admittuntur, Mensesque Papales id temporis in usu fuerunt, porro quoque, si decedentes Capitulares et Canonici ex numero Catholicorum definito fuerint, obtineant atque executioni casu eveniente mandentur, modo Papalis provisio Capitulis immediate e Curia Romana et tempore legitimo insinuetur.

§ 21. VI. Electi aut postulati in Archiepiscopos, Episcopos aut Praelatos Augustanae Confessioni addicti a Sacra Caesarea Maiestate, postquam intra annum electionis aut postulationis suae fidem fecerint, et iuramenta regalibus sueta feudis praestiterint, absque ulla exceptione investiantur ultraque taxae ordinariae summam insuper eiusdem dimidium pro infeudatione pendant. Iidem aut sede vacante Capitula, et quibus administratio cum iis coniunctim competit, ad universales aeque ac particulares deputationum, visitationum, revisionum aliosque conventus Imperiales literis solitis evocentur et suffragii iure fruantur, prout quisque Statuum ante Religionis dissidia eorum iurium particeps fuit. Quae vero et quot personae ad eiusmodi conventus mitti debeant, de eo Praesulibus cum Capitulis et conventualibus statuere liberum esto.

§ 22. De titulis Principum Ecclesiasticorum ex Augustana Confessione ita convenit, ut absque tamen praeiudicio status et dignitatis titulis Electorum aut Postulatorum in Archiepiscopum, Episcopum, Abbatem, Praepositum insigniantur. Sessionem autem in Scamno inter Ecclesiasticos et Seculares intermedio et transverso capiant. Quibus a latere assideant in conventu omnium trium Imperii Collegiorum Director Cancellariae Moguntinensis, nomine Domini Archiepiscopi actorum Comitialium generali directione fungens, et post ipsum Directores Collegii Principum. Idemque observetur in Senatu Principum collegialiter congregato a solis istius Collegii actorum Directoribus.


  1. Oben Nr. 188.
  2. Oben Nr. 189.
  3. S. oben Nr. 168, c. 4.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 406. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_406.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)