Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

ad optimum suo iudicio et ibi signabit decimum numerum aut illum numerum, qui numero personarum correspondebit. Et est bonum, quod de eodem incausto et per aequales pennas et aequalia simplicia longa aut brevia puncta, secundum quod concordabunt, omnes signent, ne cuiusquam signatura prae ceteris notari possit, ad hoc, ut libertas maior in electoribus et pax inter omnes conservetur. Factis itaque illis signaturis deferat in manu schedulas suas quisque ex electoribus et proiciat unusquisque suas manu propria in saccum vacuum, in medio electorum pendentem. Quibus in sacco positis advocetur sacerdos, qui missam celebravit, aut alius, et quidam computista habens tabulam, in qua secundum ordinem sint illa nomina, ponamus 10. eligendorum. Et sedens in medio electorum sacerdos extrahat de sacco seriatim ut manibus occurrerint schedulas et legat nomen et numerum signatum: computista vero in latere illius nominis signet numerum, et fiat de omnibus. Quibus expletis colligat per additionem computista numeros cuiuslibet nominis; et ille tunc imperator erit qui maiorem numerum habuit.

Et secundum illam practicam infinitis fraudibus obviatur et etiam nulla practica sinistra locum habere posset; nec poterit excogitari sanctior, iustior, honestior et liberior eligendi modus, secundum quem impossibile erit, si secundum conscientiam eligunt, quin ille praeficiatur, qui ex omni iudicio simul collecto melior iudicatur; et non poterit alius modus securior, imo ex quo illa infallibilis sententia haberi posset inveniri, quoniam omnes comparationes omnium personarum et omnes mixturae et syllogismi per unumquemque ex electoribus factibiles in hoc modo includuntur, quem ego absque magno studio etiam non potui invenire; et credas, quod perfectior inveniri nequit. Verum ne quis ex electoribus propria affectione decipiatur, habeatur ista cautela, quod, si est aliquis aut plures, qui ex laicis communi tractatu inter eligendos conscripti sunt, schedula proprii nominis eidem non detur, sed aliae omnes illa dempta, ut tollatur occasio suspicionis, quia se ipsum optimum omnium aestimare posset, maiorem numerum nominis sui signando. Hoc solum dempto regula praescripta in omnibus servetur, et habebitur electio, qua melior non poterit inveniri.

Cap. 39. Est consequenter ad hoc maxime studendum, ut potestas imperii resuscitetur; alioqui de omnibus ordinatis et ordinandis nullus sequetur effectus … Quo quidem imperiali et reipublicae defensorio exercitu deficiente periit respublica multum. Nam oportet quemlibet principem et quamlibet etiam universitatem et comitatum sui ipsius in resistendo latrunculis curam agere. Ex quo maximae impensae oriuntur et subditi, in iis tempora consumentes, labori libere vacare nequeunt. Et factae sunt divisiones maximae per omnia loca imperii et nulla penitus reperitur confidentia. Si vero foret unus omnium publicus exercitus ad pacem conservandam et ius defendendum, tot expensae inutiles ac reipublicae exinanitio non fierent. Perutile itaque foret, huic ordinationi diligentissimam operam dare, ut per annuas contributiones moderatas, secundum dominia et loca, talis exercitus erigeretur, et ut per ipsum iusticia et pax servarentur. Posset itaque facile de imperialibus teloniis et gabellis, principibus pro republica concessis, competens portio pro statu imperii annue reservari et ab omnibus teloniis in portione moderata abstrahi. Et sic illa vectigalia ac tributa provincialia ad publicum aerarium imperiale pro exercitu praefato et statu imperiali Franckfordiae reponerentur; de quibus ita recollectis in annuo concilio et ratio et ordinatio fieret in electorum ac aliorum praesentia, ut omnia iuste ac prudenter disponerentur.


Nr. 163. Bericht über die Wahl Albrechts II. - 1438, März 18.
Reichstagsakten XIII, Nr. 35, S. 90 f.

… Und also liesse der rad mit dem dechand bestellen, daz uf den Dinstag kein metten gesungen wart und die kirchdore und kore biß gein der siebenden uren zugelassen


Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 249. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_249.jpg&oldid=- (Version vom 11.7.2016)