Seite:De Zeumer V2 247.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

 radix est, instituere annuos conventus generales, et in hoc sacro Basiliensi concilio incipere, et futuris regulam dare. —

Cap. 33. … Primo de annuis conciliis imperialibus et iusticia servanda. … Videtur itaque ordinandum, quod duodecim aut plures sedes sparsim per provincias imperio subditas taliter ordinentur, quod quaelibet sedes ex tribus iudicibus constituatur pro triplici hominum statu, scilicet ex nobili, ecclesiastico, et populari. Et quod ipsi iudices de omnibus causis in eis decreto territorio existentibus inter quascunque personas etiam ecclesiasticas quoad temporalitatem, quae ab imperio dependet, cognoscere possint per viam appellationis a proprio ordinario, vel simplicis querelae, si actor vel reus ordinarium supra se non habuerit, puta, quia princeps; aut si habuerit, et alteri suspectus fuerit, et non aliter. Et quae per appellationem introducta fuerit, ibi ultimum finem per sententiam capiat; quae vero per simplicem querelam, illa per appellationem ad proximum conventum, si magna aut inter magnos fuerit, differri poterit. Pronunciet et citet quisque iudicum, secundum conditionem disceptantium personarum, nobilis inter nobiles, ecclesiasticus inter ecclesiasticos, popularis inter populares; nulla tamen definitiva feratur, nisi ex communi deliberatione omnium trium, qui in arduis consilium peritissimorum requirant. Si vero unus duobus dissenserit, vincat opinio maioris numeri in iudicando. Habeant etiam ipsi iudices potestatem suam sententiam exequutioni demandandi per bannum et seculare brachium, mulctas et poenas aerario publico cedentes. Debet etiam ipsis iudicibus et aliis omnibus salarium ex publico deputari. —

Cap. 34. Et statuatur lex, quod nulli liceat sub poena furti vel latrocinii, violenter propria auctoritate ex quacunque causa alterius bona occupare, aut sibi aut suis damna inferre per diffidationes: sed omnia fiant iudicum auctoritate, qui etiam repressaglias concedere possint contra contumacem. Verum si quis contra hanc legem facere praesumpserit, in quocunque iudicio, villagio vel civitate depraehendatur, poena furti et latrocinii plectatur; alioqui si forte iudicium, ubi deprehensus fuerit, hoc facere noluerit aut neglexerit, dum commode potuit, sint ipsorum iudicum bona eo ipso confiscata; similiter si quis illos assisinos acceptaverit, debet talis ut pubbcus hostis capi, et eius bona occupari posse absque ulla diffidentia. … Verum oportet hanc legem communi consensu omnium statui et subscribi et ad provincias mitti, ut acceptetur et sigilletur et eius exemplum in provincia servetur; et sigillatum ad cancellariam imperii remittatur, ut sic omnium consensu firmetur. Oportet etiam per omnes principes in conventu existentes istam legem subscribi et sigillari; et cum hoc aliam legem, qua caveatur, quod, omnis sive princeps sive alius, qui contra suam propriam subscriptionem propria auctoritate facit, absque iudicio aut imperatoris licentia, talis in se ipsum sententiam ipso facto tulit infamiae et privatus sit omni honore; et sit in potestate imperatoris suo fisco omnia bona, que habet, applicare, si princeps fuerit; si vero alius et laicus, sint eo ipso confiscata; si clericus, deponatur per synodum clericorum et cum hoc administratione temporalium sit privatus et per iudices temporaneus administrator ad nutum removibilis deputetur. Ista lex subscribatur cum aliis per omnes; et has subscriptiones servet scrinium imperiale, ut per ipsas quisque transgressor convincatur. Et non poterit iusticiae rigor commode introduci, nisi hoc ordine vel consimili via fiat, diffidationum abusio communi consensu tollatur.

Cap. 35. Ordinetur autem conventus annuus circa festum Pentecostes in Franckfordia, quae videtur locus ex situ et aliis circumstantiis aptissimus, ad quem concurrant iudices omnes et electores imperii in propria persona, absque pompa et gravibus expensis. Et presideat ipse dominus imperator, si praeesse poterit per se; alioqui primus ex electoribus eius nomine. Et facta imperii et etiam particularia, quae occurrerunt iudicibus, tractentur et reformentur reformanda. Si vero ardua materia deposcit plenissimum conventum omnium principum ibi vel alibi fieri, fiat quod plus expedit. Istud

vero ordinarium concilium annuum, dominorum iudicum ac electorum iudicum nunquam

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 247. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_247.jpg&oldid=- (Version vom 18.8.2016)