Seite:De Zeumer V2 215.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

observanda sacramento, qui possint conficere ubique singulas seripturas et instrumenta et quecumque officia publica tamquam iudices publici legitimi et notarii —; (10) et quod possitis … veniam etatis concedere supplicantibus … atque omnia et singula facere et dicere, que notarii publici et iudices ordinarii ex officio … dicere vel facere possunt, (11) et sitis … legitimi procuratores et advocati et possitis ubique nostra iura et Romani imperii petere, exigere et tueri nomine tantum nostro et Romani imperii et non alio, necnon et quecumque fiscalia iura et publica eius fisci nostro nomine fisco nostro et camere nostre applicare, non alii. Concedentes vobis …, quod omnia predicta et singula predictorum licite dicere, exercere et facere valeatis eundo, sedendo, stando et iacendo quocumque modo vel loco cum sigillo vel bulla quacumque et cuiuscumque cere, albe vel nigre vel viridis vel rubre vel alterius cuiuscumque coloris, vel eciam cum sigillo vel bulla plumbea sive stannea et cum cordulis sericeis sive filis cuiuscumque coloris, quodque possitis statuere privilegia concessionesque vestras non valere sine sigillo vel bulla vestra predicta, et quecumque in predictis vel circa predicta feceritis, prout a nobis essent facta, obtinere volumus roboris firmitatem —.

Signum, Testes, Data etc.


Nr. 150. (132). Ernennung eines Notarius publicus durch Karl IV. (Auszug). — 1355-1358.
Als Formel überliefert wie Nr. 149 im Collectarius Nr. 29, S. 21. Vgl. oben Nr. 101 u. 149.

Karolus —. Inspectis tue probitatis meritis … tibi … officium tabellionatus sive notarii publici committimus et te imperiali auctoritate et de certa nostra sciencia per pennam et calamarium investimus de eodem, recepto prius a te … fidelitatis debite solito et proprio iuramento in hec verba: ’Ego promitto et iuro, quod fidelis ero serenissimo et invictissimo principi et domino domino Karolo quarto Romanorum imperatori semper augusto et Boemie regi illustri, domino meo generosissimo, et omnibus successoribus eius Romanorum imperatoribus et regibus legitime intrantibus, nec unquam ero in consilio, ubi periculum eorum tractetur, bonum et salutem eorum promovebo, dampna eorum pro mea possibilitate avertam fideliter et officium notarii exercebo legaliter, non attendendo munera, odium vel amorem. Sic me Deus adiuvet et sancta Dei evangelia‘. Decernentes et hoc imperiali statuentes edicto, quod tu exnunc inantea possis et valeas per totum Romanum imperium et terras eidem subiectas et ubique locorum facere et conscribere instrumenta, tam publica quam privata, ultimas voluntates et quecunque iudiciorum acta [et omnia] et singula, que tibi ex debito dicti officii fienda occurrerint vel scribenda, iuste, pure et fideliter, omni simulacione, machinacione, falsitate et dolo remotis, seripturas illas, quas debueris in publicam formam redigere, in membranis et non in cartis abrasis neque papireis fideliter conscribendo necnon sentencias et dicta testium, donec publicata fuerint et approbata, sub secreto fideliter retinendo, ac omnia et singula recte facere debeas, que ad dictum officium pertinebunt, et huiusmodi tabellionatus officium perpetuo sine fraude exercendo nil addens vel minuens maliciose vel fraudulenter, quod alteri contrahencium prodesse valeat vel obesse, et in causis hospitalium, viduarum et

orphanorum nil requiras [1] et sis ac eris benivolus et benignus. Presencium,

  1. In Nr. 31 des Collectarius, S. 22, der Bestallung eines Notars durch den Hofpfalzgrafen, heißt es in der eingefügten Eidesformel: iuro … causas viduarum, orphanorum, pupillorum et pauperum patrocinari solerter, pontes, hospitalia, vias publicas et omnia rei publice commoda promovere.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 215. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_215.jpg&oldid=- (Version vom 18.8.2016)