Seite:De Zeumer V2 209.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

quod prima die hec omnia et singula a primo, secunda die a secundo, tercia vero a tercio peragantur. Primum autem vel secundum seu tercium hoc casu, secundum, quod prius vel posterius quilibet eorum consecratus existit, debere intelligi declaramus. Et ut se invicem honore condigno ac decenti preveniant et exemplum aliis prebeant invicem honorandi, is, quem circa premissa ordo tetigerit, ad hec alterum connivencia et caritativa inclinacione invitet et tunc demum ad premissa procedat seu quodlibet premissorum.

B. Die Metzer Gesetze vom 25. Dezember 1356.

Infrascripte leges promulgate sunt in curia Metensi per dominum Karolum quartum Romanorum imperatorem et Boemie regem augustum, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, in die nativitatis Christi, assistentibus sibi omnibus sacri Romani imperii electoribus, presentibus dominis venerabili in Christo patre domino T(alayrando) episcopo Albanensi sancte Romane ecclesie cardinali ac Karolo regis Francie primogenito Normandie duci illustri ac delphino Wiennensi.

[Cap. XXIV.]

Si [1] quis cum principibus, militibus vel privatis, seu quibuscumque personis plebeis eciam scelestam factionem aut factionis ipsius inierit sacramentum vel dederit de nece venerabilium et illustrium nostrorum et sacri Romani imperii tam ecclesiasticorum quam secularium principum electorum seu alterius eorundem (nam et ipsi pars corporis nostri sunt; eadem enim severitate voluntatem sceleris qua effectum puniri iura voluerunt): ipse quidem utpote maiestatis reus gladio feriatur, bonis eius omnibus fisco nostro addictis; filii vero eius, quibus vitam imperiali specialiter lenitate concedimus (paterno enim deberent perire supplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarii criminis metuuntur exempla), a materna vel avita, omni eciam proximorum hereditate et successione habeantur alieni, testamentis extraneorum nihil capiant, sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos paterna semper comitetur, ad nullum unquam honorem, nulla prorsus sacramenta perveniant, sint postremo tales, ut hiis perpetua egestate sordentibus sit et mors solacium et vita supplicium; denique iubemus eos esse notabiles sine venia, qui pro talibus unquam apud nos intervenire temptaverint. Ad filias sane eorum, quolibet numero fuerint, Falcidiam tantum ex bonis matris, sive testata sive intestata defecerit, volumus pervenire, ut habeant mediocrem pocius filie alimoniam, quam integrum emolumentum ac nomen heredis consequantur; mitior enim circa eas debet esse sentencia, quas pro infirmitate sexus minus ausuras esse confidimus. Emancipacio quoque, que a predictis sive in filios, post legem dumtaxat latam, sive in filias fuerit collata, non valeat; dotes, donaciones quorumlibet, postremo item alienaciones, quas ex eo tempore qualibet fraude vel iure factas esse constiterit, quo primum memorati de ineunda factione ac societate cogitaverint, nullius statuimus esse momenti. Uxores sane predictorum recuperata dote (si in ea condicione fuerint, ut, que a viris titulo donacionis acceperunt, filiis debeant reservare) tempore, quo usufructus absumitur, omnia ea fisco nostro se relicturas esse cognoscant, que iuxta legem filiis debebantur. Falcidia eciam ex hiis rebus filiabus tantum, non eciam filiis deputetur. Id quod de predictis eorumque filiis cavimus, eciam de satellitibus, consciis ac ministris filiisque eorum simili severitate censemus. Sane si quis ex hiis in exordio inite factionis studio vere laudis accensus ipse prodiderit factionem, et premio a nobis et honore donabitur; is vero, qui usus fuerit factione, si vel sero, tamen incognita adhuc consiliorum archana patefecerit, absolucione tantum ac venia dignus habebitur. Statuimus insuper, ut, si quid contra predictos principes electores ecclesiasticos vel seculares commissum dicatur, eciam post mortem rei id crimen instaurari posse. In hoc item crimine, quod ad lesam in principibus electoribus suis maiestatem pertinet, eciam in caput domini servi torquentur. Volumus insuper et presenti

  1. Das in kleinerer Schrift Gedruckte ist aus Cod. Iust. IX, 8, 5 u. 6 entnommen.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 209. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_209.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)