Seite:De Zeumer V2 186.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

[186]

sancte Treverensis ecclesie archiepiscopus, sacri imperii per Galliam archicancellarius cum prompta reverencia devota pedum oscula beatorum.

Sanctissime pater. Cum, prout vestre sanctitati non est incognitum, prolixa sacri Romani imperii, quod unum de Dei donis maximis, quibus hic mundus principaliter regitur, esse dinoscitur, vacacio ipsi imperio, fidei quoque catholice et toti reipublice, prout hec destruccio bonorum imperialium, deformacio menium et indebita distraccio et usurpacio dominiorum, civitatum et villarum in diversis mundi partibus luce clarius manifestant, dispendiosa pericula et multiplicia incommoda intulisse noscatur et coniecturando verisimiliter ex preteritis ad futura turbaciones maiores, exterminia, scandala et pericula gravissima ingerere non absque racione considerancium utique formidetur, et propter hoc principibus sacri imperii electoribus, de quorum numero unus esse dinoscor, ad pretactis periculis, prout foret possibile, occurrendum in pomeriis subtus Rense super litus Reni, ubi principes electores dicti imperii pro negociis eiusdem convenire alias consueverunt, XI. die mensis Iulii[1], reverendis videlicet in Christo patribus dominis Gerlaco Moguntinensi et Walramo Coloniensi archiepiscopis necnon illustribus principibus dominis Iohanne rege Bohemie, nepote meo karissimo, ac Rudolpho duce Saxonie et me, apud quos totum ius et potestas eligendi Rom(anorum) regem in imperatorem promovendum integraliter residebat, convenientibus et personaliter consistentibus et provide attendentibus, non posse conveniencius quam per electionem futuri regis Roman(orum) in imperatorem promovendi pretactis periculis et turbacionibus obviari, et subsequenter per dictos electores et alios proceres imperii fideles, ut moris est ipsorum, quod dictum imperium atque regnum iam diu vacaverit et vacet, cognito et decreto, ac dictis principibus et me, in quantum debuimus, expectantibus, ac omnibus et singulis principibus electoribus, qui eleccioni huiusmodi celebrande debuerunt, voluerunt et potuerunt commode interesse, dicta die et loco pretacto ad hoc apto, honesto et consueto presentibus, ac inter dictos principes et me una cum ipsis deliberacione et tractatu providis et maturis prehabitis, dictis quoque electoribus et me ulterius in dicto electionis negocio rite et legitime procedere cupientibus, post diversos tractatus prehabitos dicti electores principes et ego, consideratis sollicite et diligenter pensatis circumstanciis et statu diversarum personarum, per quas seu per quam regno et imperio vacantibus possit utilius provideri: tandem in illustrem et magnificum principem dominum Karolum, pretacti domini regis primogenitum, marchionem Moravie, virum utique catholicum, orthodoxe fidei professorem ac fervidum zelatorem Dei et sancte sponse sue matris ecclesie et ministrorum eiusdem devotum et humilem, constantem et firmissimum amatorem, in armis strenuum, in iudicio iustum, in consiliis providum, in universa morum venustate preclarum, ad dignitatem imperialis celsitudinis obtinendam sufficientem et habilem et ydoneum, infirmitate nostri temporis considerata, communiter reputatum, litterarum sciencia non expertem, de alto et generoso sanguine divorum imperatorum, regum et principum procreatum, in etate debita constitutum ac in cunctis agibilibus pro reformacione sacri imperii et pro regimine tocius reipublice quam plurimum circumspectum, divina disponente clemencia direximus vota nostra, ipsum in Roman(orum) regem in imperatorem postmodum promovendum rite et concorditer ac sollempniter eligendo, sperantes et firmam in Domino fiduciam obtinentes, quod per ipsius magnificenciam et magnanimitatem ac per strenuitatis


  1. Statt des folgenden bis integraliter residebat bietet die Ausfertigung Walrams: ad quem diem et locum reverenduspater dominus Gerlacus archiepiscopus Moguntinus, prut hoc ad ipsum de antiqua consuetudine dinoscitur pertinere, omnes principes et singulos, qui debuerunt, potuerunt et voluerunt comode interesse, fecerat evocari, dicto domino Gerlaco Moguntino, reverendo patre domino Baldewino Treverensi archiepiscopos et me ac illustri principe Rodolpho … duce Saxonie electoribus presentibus, ceteris, si qui fuerunt, coelectoribus nostris absentibus et sufficienter expectatis, apud quos quidem presentos pro hoc tempore ius et potestas eligendi regem Roman(orum) integre residebat, illustri principe domino Iohanne rege Bohemie, qui tunc aderat, ad nostrum accito consilium.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 186. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_186.jpg&oldid=- (Version vom 18.8.2016)