Seite:De Zeumer V2 180.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


180

nostram manifestam iusticiam atque iura, ut ex predictis apparet, et contra libertatem et dignitatem et utilitatem sacri imperii et principum imperii electorum et aliorum principum et omnium imperii subiectorum et contra consuetudines imperii approbatas predictas, que pro lege servantur et servate sunt ab antiquo, precipue contra illam consuetudinem approbatam atque servatam ab eo tempore, cuius memoria contrarii non existit, qua cavetur, quod si vota principum, ad quos spectat eligere, ad eligendum conveniencium dividantur in plures et duo in discordia eligantur, alter electorum, qui potentior fuerit et prevaluerit, debeat obtinere. Sicut victoriam nobis contulit plenam atque plenissimam misericors Dominus, a quo est bellorum victoria, ut victo hoste et adversario conculcato potenciorem atque victorem nos fecerit per misericordiam suam.

18. Licet electio eiusdem adversarii nulla fuerit et sibi nullum ius tribuere potuerit nec nostre in aliquo derogare, quia a minore parte principum fuit electus, videlicet a duobus, et quia facta fuit ex intervallo post primam electionem nostram[1] et ideo nulla nullum ius sibi tribuere potuit nec nostre in aliquo derogare. Item quia electio sua facta fuit non in loco debito de Franchenfurt et sie nulla de iure et per consuetudines imperii approbatas predictas. Item quia facta fuit non in termino et die prefixo ad eligendum per eum, ad quem spectat prefigere, et sic nulla per iura communia et per consuetudines imperii approbatas, que pro iure servantur. Item quia coronatus fuit et inunctus in regem non in loco ad hoc antiquitus deputato, videlicet Aquisgrani. Et ex pluribus aliis rationibus evidentibus atque causis, quas numerare et exprimere non expedit velud notorias et omnibus manifestas. —

21. Preterea cum constet et notorium sit, omnes reges Romanorum electos eciam in discordia, licet electio nostra haberi debeat omnino ex causis evidentibus pro concordi, prout superius est narratum, et tam Lottarius quam Corradus, tam Philippus quam Otto, tam Riccardus quam Alfonsus, tam Adolfus quam Albertus electi fuissent in discordia, tamen administraverunt semper imperium, sicut et potuerunt de iure. Nec per quemquam Romanorum pontificem presumptum fuit, quod per istum nuper noscitur attemptatum in preiudicium et gravamen notorium sacri imperii atque nostri et principum electorum imperii et plurium principum aliorum.

22. Preterea electione nostra a maiori parte, immo a duabus partibus principum facta et que causis evidentibus et notoriis pro concordi debet haberi, nobilis vir Fridericus dux Austrie, licet non in loco electionis nec in die ad eligendum prefixa, a longe minori parte principum, videlicet a duobus tantummodo, se eligi fecit in regem. Et ex predicta electione non solum nos, qui de iure notorio poteramus et debebamus, possumus et debemus, amministravimus, immo etiam ipse Fridericus. —

25. Item ille crudelis usurpator iura principum imperii privata negocio indiscusso, parte inaudita nititur usurpare. Cum enim vacante imperio comiti palatino Reni de iure et approbata consuetudine imperii observata hactenus inconcusse presertim in partibus Alemanie competat ius amministrandi iura imperii, feoda ecclesiastica et temporalia conferendi et cetera alia negocia disponendi, ipse in dicti principatus et principum suorum iniuriam contendit, quod in nullum casum sibi competit, ad se amministracionem vacantis imperii pertinere. —

27. Item nobis electis et amministrantibus iura regni et imperii vicarios constituisse dicitur, ipsum imperium sic sibi usurpare satagit et conatur et tanquam vulpes subdola nunc nobis, nunc duci Austrie, qui se ingessit ad imperium, se favere fraudulenter ostendit, ut nos ad invicem concitaret et ipse nobis contendentibus et invicem nos extenuantibus partem suam redderet pinguiorem. —

31. Quibus sic propositis idem rex Ludwicus protestatus fuit, dixit, iuravit, provocavit, appellavit et supposuit legendo in scriptis, ut inferius continetur:

  1. vgl. unten c. 22. Zur Erläuterung dieser Stelle s. R. Archiv XXXVII, S. 269 ff.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 180. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_180.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)