Seite:De Zeumer V2 179.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


et gravamen atque nostrum et omnium Christi fidelium precipue Alemanie scandalum manifestum.

12. Item cum consuetudo imperii approbata, que apud nos pro iure servatur, habeat manifeste, quod electus in loco ad eligendum regem Romanorum in imperatorem postmodum promovendum, videlicet in opido de Franchenfurt, ab omnibus electoribus sive a maiori parte ipsorum sive etiam a minori, dummodo fiat electio a duobus electoribus ibidem presencium ad minus et in die ad eligendum prefixa per eum, ad quem spectat prefigere, huiusmodi electus est habendus tamquam in vera concordia electus et sibi debet obediri ut regi a subditis et vasallis imperii et corona preberi sibi in Aquisgrani, quandocunque voluerit, et si qui vasalli et fideles imperii eidem non obedierint, sunt ipso facto omnibus que tenent ab imperio privandi. Iste autem malignus maligne ad exterminium tendens sacri imperii et principum imperii electorum et destructionem et subversionem nostre iusticie atque iuris et consuetudinum et libertatum approbatarum imperii, electionem de nobis factam non solum a maiori parte, immo a duabus partibus electorum et in loco de Franchenfurt ad hoc antiquitus deputato et in die ad eligendum prefixa per eum, qui prefigere potuit, falso et mendaciter dicit esse in discordia celebratam et nos sic electum administrare non posse nec legittime administrasse et homagia et iuramenta fidelitatum et iura alia imperii non potuisse exegisse nec posse recipere. Quod tamen constat in omnibus esse falsissimum et a veritate omnimode alienum et contra consuetudines predictas imperii approbatas.

13. Item cum sic electus coronati fuerimus et inuncti in loco ad coronandum et inungendum reges Romanorum electos in imperatores promovendos antiquitus deputato, videlicet in opido Aquisgrani, ex quo et electione predicta precedenti statim secundum predictas consuetudines approbatas, que pro lege servantur, est electus verus rex Romanorum et sibi ut vero regi debet a subditis et vasallis imperii obediri et eidem homagia et fidelitatis iuramenta prestari et iura imperii assignari. Iste autem maliciosus subversor canonum et iurium violator et consuetudinum predictarum, intendens totaliter ad exterminium sacri imperii et imperii libertatum et dignitatum et ad exterminium et annullationem principum imperii electorum et omnium imperii sub iectorum et Alamanie totius, falso dicitur affirmare in processu, si tamen processus dici potest, qui pocius excessus est nuncupandus, quod nobis electis taliter et inunctis et coronatis in regem adhuc vacat imperium, cuius imperii sic vacantis regimen ad se ipsum asserit pertinere. Quod constat esse falsissimum et ab omni veritate omnino alienum, sicut ex predictis patere potest cuilibet intuenti. Et quod nos marchionatum Brandeburgensem, quem Magdeburgensem nominat, quem vacantem et ad imperium devolutum primogenito nostro cum consilio magno contulimus et alia multa, que fecimus et que ad eiusdem regni et imperii regimen spectare noscuntur, facere non potuimus et de facto fecimus. Quod constat esse omnino iniustum et temerarium et iniquum et magna falsitate assertum et de profunditate summe malicie emanasse et contra Deum et iusticiam et contra iura imperii atque nostra et contra consuetudines approbatas predictas et contra sacri imperii libertatem et dignitatem et utilitatem et contra iura et libertates principum imperii electorum et aliorum principum et Alemanie totius et omnium imperii subditorum et vasallorum et in preiudicium ac gravamen prefati filii nostri marchionis Brandeburgensis et contra iusticiam suam et iura et aliorum, qui ex eisdem processibus quomodolibet lederentur. —

17. Ad hoc autem venenum plenius evomendum in predicto processu sive excessu mandare dicitur subditis nostris ecclesiasticis et mundanis et secularibus, cuiuscunque status vel condicionis existant, etiamsi regali vel alia quacunque prefulgeant dignitate, sub penis gravibus inflictis ac etiam comminatis, ne nobis tamquam regi vel in regem Romanorum electo pareant vel intendant neve nobis prestent auxilium, consilium et favorem. Quod constat esse manifestissime iniquissimum et omnino iniustum et impium et ad effusionem gravem pertinere sanguinis christiani et contra

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 179. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_179.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)