Seite:De Zeumer V2 176.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


ecclesie matri nostre sincere devocionis affectum semper gesserimus et debitam exhibuerimus reverenciam et honorem, ad nostrum tamen, quod contra premissa minime sperabamus, recenter pervenit auditum eumdem nuper in Romana curia quosdam processus contra nos minus graciosos publicasse, immo, quod salva reverencia dicamus, animosos nimisque odiosos et iniuriosos, ex causis non veris et contra iura et racionem habitos et confictos, vergentes in nostrum et sacri imperii disp[en]dium et iacturam et scandalum plurimorum, unde dissidiis et scismatibus materia preparatur, cum tam patenter cernitur in dissolidacionem integritatis ecclesie iniurias inde procedere, unde deberet fons iuris et iusticie derivari.

8. Idem namque summus pontifex in ipsis processibus suis, sicut fertur, dicit et asserit, nos nomen regni et titulum regium nobis illicite usurpasse, eo quod ad se electionis nostre, quam dicit in discordia celebratam, et persone electe examinacionem, approbacionem, admissionem, repulsionem quoque et reprobacionem astruit pertinere. Et priusquam huiusmodi nostra electio admissa et persona approbata vel alterius coelecti nostri fuisset per sedem apostolicam reprobata, nobis non licuit assumere nomen et titulum prelibatum, cum interim rex non fuerimus nec pro rege haberi vel rex nominari debuerimus, sed electus.

9. Dicit preterea, quod huiusmodi presumpto nomine et titulo non contenti ad administracionem iurium regni et imperii in manifestam iniuriam Romane ecclesie, ad quam vacantis eiusdem imperii, sicut in presenti iam[1] vacat, regimen pertinere dinoscitur, nos ingesserimus et inmiscuerimus indebite, exigendo et recipiendo fidelitatis in Alemanie et nonnullis Ytalie partibus a personis ecclesiasticis et secularibus vassallis imperii iuramenta ac de dignitatibus, honoribus et officiis eiusdem imperii, exemplo posito de marchionatu Brandenburgensi[2], pro libito disponendo et plura alia exercendo, que ad ipsorum regni et imperii regimen non est dubium pertinere.

10. Adiecit insuper, quod eiusdem ecclesie rebellibus, sicut Galeazio de Vicecomitibus et eius fratribus et de heresi condempnatis et nonnullis aliis contra dictam ecclesiam suam iniuriam et negocium fidei et imperii prosequentem nos defensorem constituerimus et fautorem. Propter que sumpto modo de plenitudine potestatis de fratrum suorum, ut dicit, consilio nos monuisse dici[tur], quod infra trium mensium spacium ab administracione, fautoria et defensione predictis prorsus abstineremus, ipsam administracionen minime resumpturi, nisi tunc demum cum electionem nostram admitti et personam contigerit approbari quodque gesta per nos post presumptum nomen et titulum studeremus, quantum pateretur possibilitas, infra eumdem terminum realiter revocare. Alioquin contra nos ad publicacionem penarum, quas propter premissos excessus incidisse noscimur, et alias, quantum suaderet iusticia, procederet, nostra absencia non obstante.

11. Ad hec universis personis ecclesiasticis et secularibus, cuiuscunque preminencie extiterint, eciamsi pontificali vel regali prefulgeant dignitate, ac civitatibus, comunitatibus et universitatibus sub certis penis inhibuisse dicitur, ne nobis tamquam regi in hiis, que regni et imperii contingunt regimen, nisi tunc demum, cum electionem et personam nostram per sedem eandem approbari et admitti contigerit, in aliquo pareant vel intendant, et ne nobis in quibuscunque ad prelibatum regimen spectantibus prebeant quomodolibet consilium, auxilium vel favorem. Non obstantibus quibuslibet iuramentis nobis tamquam regi vel in Rom(anorum) regem electo a quibusvis personis prestitis, que decernit penitus non tenere nec fore aliquatenus observanda, cumiurantem non obligent tamquam ei prestita, cui prestari non debuerant, et que sine detrimento salutis et anime periculo servari nequeant, sicut dicit, seu si eciam, quod excommunicari, interdici vel suspendi non valeat, alicui vel aliquibus speciali privilegio sit indultum, quod contra premissa nulli vult penitus suffragari.

  1. in presenciarum N statt in p. iam.
  2. Magdeburgensi N.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 176. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_176.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)