Seite:De Zeumer V2 168.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Romanorum imperatoris incliti sub anno Domini millesimo trecentesimo tertiodecimo, dieque certa, videlicet crastino beati Luce ewangeliste quod fuit XIIII° Kalen. Novembris, sub anno domini millesimo trecentesimo quartodecimo ad eligendum Romanorum regem in futurum imperatorem promovendum apud Frankenfurd locum solitum et consuetum per nos et alios conprincipes et coelectores nostros ius una nobiscum in electione Romanorum regis habentes peremptorie statuta seu prefixa, nobisque rege Boemie, Rudolfo comite Palatino duce Bawarie necnon Rudolfo duce Saxonie predictis convenientibus die et loco prefinitis ad electionem futuri regis Romanorum celebrandam, ac reverendo in Christo patre domino Heinrico Coloniensi archiepiscopo sacri imperii per Italiam archicancellario, conprincipe et coelectore nostro dicto crastino ad predictum locum Frankenfurd ex certis et legittimis causis convenire nobiscum in huiusmodi electionis negocio nequeunte, ipse pater et dominus noster archiepiscopus nobis Rudolfo comiti Palatino predicto quoad dicte electionis negocium commisit totaliter vices suas, dans nobis plenam, generalem et liberam potestatem nominandi et eligendi vice ac nomine ipsius personam ydoneam in regem Romanorum in imperatorem promovendum, prout in ipsius patris et domini procuratorio super hoc habito plenius continetur. Nobis placuit ipsa die in ipso loco procedere ad electionem regis Romanorum in imperatorem promovendi, prout ipse terminus requirebat. Tandem cum alii conprincipes et coelectores nostri dicta die et loco predicto per nos diucius expectati in eiusdem electionis negocio ad huiusmodi electionem celebrandam venire seu procedere nobiscum minime curaverint et sic quoad dicte electionis negocium de iure alienos se fecerunt, reverendus pater et dominus Heinricus Gurcensis episcopus mandato a nobis specialiter sibi facto vice et nomine nostrum omnium et singulorum protestacionem quandam legit et publicavit in hunc modum:

2. ’Nos Heinricus Dei gracia Boemie et Polonie rex dux Karinthie, Rudolfus comes palatinus Reni dux Bawarie necnon Rudolfus dux Saxonie, principes sacri imperii ac electores Romanorum regis in imperatorem promovendi, nomine nostro et vice et nomine reverendi in Christo patris domini Heinrici Coloniensis archiepiscopi sacri imperii per Italiam archicancellarii, conprincipis nostri, monemus omnes excommunicatos, suspensos et interdictos necnon quoscumque alios, qui de iure aut consuetudine interesse in ipso electionis negocio non debent, quod recedant nos eligere libere permittentes, protestantes, quod non est nostra intentio tales admittere tamquam ius in electione habentes aut procedere vel eligere cum eisdem. Immo volumus, quod voces talium, si qui reperientur interfuisse, postea nulli prestent suffragium nec afferant alicui nocumentum et prorsus pro non reeeptis sive pro non habitis habeantur.‘

3. Qua protestatione premissa et post multos tractatus varios et multiplices consideratis sollicite et diligenter circumstanciis, conditionibus et statu personarum diversarum, per quas regno vacanti posset salubrius provideri, tandem in illustrem principem dominum Fridericum ducem Austrie et Styrie, virum utique katholicum, ortodoxe fidei fervidum zelatorem, strennuum et sagacem, conversacionibus et moribus non modicum ornatum, devotum et humilem, de Romanorum regum prosapia oriundum, sacri imperii gubernacula regere magnifice et iura ipsius manutenere potentem necnon reipublice preesse utiliter et prodesse valentem, in omni morum honestate perspicuum et preclarum, affabilem, benignum et mansuetum ac in aliis agibilibus pro regimine reipublice plurimum circumspectum, divina favente clemencia consensimus et in ipsum vota nostra direximus ipsumque nominavimus eligendum in regem Romanorum in imperatorem promovendum sub forma infrascripta:

4. ’Nos Heinricus Dei gracia Boemie et Polonie rex, dux Karinthie consentimus in illustrem principem dominum Fridericum ducem Austrie et Styrie ipsumque nominamus eligendum in regem Romanorum in imperatorem promovendum.‘

’Nos Rudolfus comes palatinus Reni dux Bawarie nomine nostro ac reverendi in Christo patris domini Heinrici Coloniensis archiepiscopi sacri imperii per Italiam archicancellarii,

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 168. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_168.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)