Seite:De Zeumer V2 160.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


rei testimonium et predicti regis Boemie et heredum ac successorum suorum cautelam presentes fieri et sigillo nostro regio iussimus communiri.

Actum et datum in Nurenberh anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, XV. Kalend. Decembr., indiccione duodecima, regni nostri anno primo.


Nr. 127. (114). Reichsspruch über die Frage, ob Weiber Lehen erben können. - 1299, Febr. 20.
MG. Const. IV, Nr. 59, S. 47.

Nos Albertus Dei gratia Romanorum rex semper augustus ad universorum sacri Romani imperii fidelium noticiam volumus pervenire, quod anno Domini MCCXCIX indictione XI, X. Kal. Marcii, nobis apud opidum Pinguiense pro tribunali sedentibus, per venerabilem Wicboldum archiepiscopum Coloniensem principem nostrum carissimum sententialiter quesitum fuit: utrum filia in bonis feodalibus iure hereditario suis parentibus succedere possit, vel non? Quod ibidem per principum, nobilium, ministerialium et militum tunc nostro consistorio astancium sententiam extitit diffinitum: quod nulla filia vel mulier possit in bonis feodalibus succedere, nisi de plenaria voluntate domini feodi et consensu. Nos itaque huiusmodi sententiam tamquam legitime deffinitam et a predictis principibus et nobilibus laudatam et approbatam auctoritate regia confirmamus, dantes has nostras litteras nostre maiestatis sigillo sigillatas in dicte confirmacionis testimonium super eo.

Datum die, anno Domini, indictione superius annotatis, regni vero nostri anno primo.


Nr. 128. (115). Aufhebung aller nach Friedrich II. errichteten Zölle. — 1301, Mai 7.
MG. Const. IV, Nr. 134, S. 108 f.

Albertus Dei gracia Romanorum rex semper augustus prudentibus viris . . magistris civium, . . scultetis, scabinis, consulibus et civibus civitatum Coloniensis, Maguntinensis, Trevirensis, Wormaciensis, Spirensis, Argentinensis, Basiliensis, Constanciensis ac universis civibus ac fidelibus presencium inspectoribus per Romanum imperium constitutis graciam suam et omne bonum.

(1) Avaricie cecitas et dampnande ambicionis improbitas aliquorum animos occupantes eos in illam temeritatem impellunt, ut que sibi a iure interdicta noverint, exquisitis fraudibus usurpare conentur. Nonnulli siquidem et precipue venerabiles Coloniensis, Maguntinensis et Trevirensis archiepiscopi, principes, duces, comites, barones, nobiles Romani imperii antiqua pedagia, thelonea sive exacciones ab antiquis temporibus constituta non modicum augmentantes illa et alia eciam vobis[1] et subiectis nobis et imperio de novo imposita, quociens vos et eos per partes illas transire contingit in Bacherach, Loynstein, Confluencia, Andernaco, Bunna, Nussia, Berke et Smithusen contra iusticiam exigere et extorquere presumunt. (2) Nos pacifico statui et tranquillitati subiectorum nostrorum ex credito nobis officio intendentes, noctes ducimus insompnes, ut quietem vobis et aliis fidelibus imperii preparemus, ut ad presens maliciis, indignacionibus et predacionibus archiepiscoporum predictorum et cuiuscumque alterius occurramus, presenti pagina nostre maiestatis omnes donaciones, concessiones, tradiciones, imposiciones, augmentaciones, ordinaciones theloneorum, pedagiorum, exaccionum, quibuscumque

nominibus censeantur, dictis archiepiscopis, principibus, ducibus, comitibus, baronibus, nobilibus seu quibuscumque aliis, cuiuscumque honoris, status et condicionis

  1. a vobis irrig das Or.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 160. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_160.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)