Seite:De Zeumer V2 157.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


fecerat, ac inspectis veris, iustis et moventibus causis eidem G(erhardo) archiepiscopo et ecclesie Maguntine non personaliter, sed potius realiter, pedagium, vectigal sive theloneum, quod fridezol vulgariter appellatur, in Bopardia recipiendum ad tempus et in Loynsteyn transferendum ibique perpetuo colligendum regia liberalitate concessit. Quia tamen prefato predecessore nostro vivente non fuit huiusmodi translatio subsecuta, nos collationem dicti thelonei ratam et firmam tenentes, idem theloneum in Loynsteyn transferimus ibidem perhenni tempore colligendum. (3) Nos etiam attendentes, quod memoratus archiepiscopus dilectus princeps noster pro bono et pacifico statu regni ac honore rei publice magnifice exposuerit se et sua, et ob hoc cupientes eum et ecclesiam Maguntinam condignis extollere favoribus, regia largitate sepedicto principi nostro et eius favore successoribus suis et ecclesie Maguntine concedimus vectigal sive theloneum, quod de novo instituimus tale et tantum, quale et quantum est illud, quod fridezol generaliter appellatur, in Loynsteyn vel in Rudinsheim, prout ipsi principi nostro vel successoribus eius expediens visum fuerit, perpetuis temporibus colligendum; quod si in uno predictorum locorum idem archiepiscopus vel eius successores inceperint colligere theloneum a nobis de novo concessum, propter hoc non minus liceat sibi aut successoribus suis in alterum transferre, quotiens eis videbitur expedire.

Datum Frankenford, anno Domini MCC nonagesimo octavo, quinto Kal. Augusti, regni vero nostri anno primo.


Nr. 123. (113). Privileg für den Erzbischof von Mainz über das Erzkanzleramt in Deutschland. — 1298, Sept. 13.
MG. Const. IV, Nr. 15, S. 14.

Albertus Dei gracia Romanorum rex semper augustus universis sacri imperii fidelibus, tam presentibus quam futuris, ad quos presentes littere pervenerint, graciam suam et omne bonum. Animadversione dignissima recolentes, quanta efficacia et fidei puritate nobis astiterit venerabilis Gerhardus archiepiscopus Maguntinus princeps noster carissimus ad regale nos fastigium specialiter promovendo et promotos in ipso firmando, ut ipsum contemplacione sui et ecclesiam eius non solum in eorum libertatibus, iuribus et honoribus foveamus, sed et alias preveniamus uberiori gracia et favore, dignum censemus et arbitramur, recognoscentes prefatum principem et quemlibet eius in archiepiscopatu predicte ecclesie successorem esse et fore debere sacri imperii per Germaniam archicancellarium, et fideliter promittentes ad hoc presentibus litteris obligati, quod eundem archiepiscopum et successores eius in iuribus, honoribus, dignitatibus et libertatibus, que racione archicancellarie predicte debent habere, videlicet in accipienda semper nobiscum decima parte de bonis, peticionibus et exactionibus Iudeorum, preficiendo cancellarium aule nostre perpetuis temporibus loco sui aliisque suis utilitatibus, sive sint in nostra curia sive extra curiam iidem archiepiscopi constituti, manutenebimus, defendemus et tuebimur ut presentes, eorum eciam absencia non obstante. Dantes eis has nostras litteras, consignatas nostre typario magestatis in testimonium super eo.

Datum Holzkirchen, Idus Septembris, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, indict. undecima, regni vero nostri anno primo.


Nr. 124. Privileg über den Vorrang des Erzbischofs von Mainz. — 1298, Sept. 23.
MG. Const. IV, Nr. 17, S. 15.

Albertus Dei gratia Rom(anorum) rex semper augustus universis, ad quos presens

scriptum pervenerit, perpetuam et indubitatam noticiam subscriptorum. Ut sub tempore

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 157. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_157.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)