Seite:De Zeumer V2 145.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


gladii feritas corrigat et emendet. Cum igitur subtracto recolende memorie quondam domino Rudolpho Romanorum rege, sicut Domino placuit, ab hac luce, monarchia universalis ecclesie huius materialis gladii periculose sit suffragio destituta, propter quod a diversis imperii finibus longe lateque diffusis, in quibus pulcritudo quietis et pacis amenitas ipso vivente et regnante floruisse noscuntur, odiorum succensis ignibus, extra mundi terminos longius exularunt, expediens fore credimus, ymmo necessarium arbitramur, quod principes Germanie, quos eadem mater ecclesia, quasi germana caritate ab olim complectens, eo ipsos dignitatis titulo decoravit, quod ipsi velut germen preelectum Germanie per ipsorum eleccionem illum, qui frena Romani tenet imperii, debeant germinare, tam ruinosis periculis, que de malo in deterius ex vacacione imperii invalescere formidantur, studeant obviare. Hac itaque consideratione inducti, matura deliberatione prehabita, ad electionem futuri regis celebrandam crastinum beatorum Philippi et Jacobi apostolorum pro primo, secundo et tercio peremptorio termino et locum apud Frankenfurt, prout ad nos ex principatus nostri officio, videlicet archi-cancellariatus prefati sacri imperii, spectare dinoscitur, presentibus assignamus, vobis terminum et locum predictos auctoritate presencium nihilominus intimantes.

Datum apud Novam Domum, VII. Idus Novembris, anno Domini MCCXCI.


b. Berufungsschreiben des Pfalzgrafen bei Rhein. — Dez. 7.

Magnifico principi fratri suo carissimo domino Wenceslao, inclito regi Boemie, duci Cracovie et Sandomerie marchionique Moravie Ludewicus Dei gracia comes palatinus Reni, dux Bavarie, obsequiose dilectionis et fidei continuum incrementum. Cum altero luminarium, quod ipse rerum summus opifex, ut temporalium curam agat, posuit in firmamento universalis ecclesie, propter mortem dive recordacionis quondam domini nostri Rudolfi incliti Romanorum regis, prout Domino placuit, occidente, ad inequalitatem omnimodam disparuerit status regni et quasi navis absque gubernatore acephalum fluctuet hinc inde, nec ultore aliquo aut vindice scelerum celeriter apparente audacia et temeritas delinquencium proclivius in facinus prolabatur, et suis non contenta terminis effrenata cupiditas, que sua non sunt, exacta diligentia investiget, et in venandis huiusmodi ante facultas deficiat quam voluntas: ad ipsam sanctam matrem ecclesiam luce novi sideris illustrandam et consulendum bono statui dicti regni ac reprimendam perversorum maliciam necnon ipsum appetitum noxium regulandum, communicato consilio fidelium imperii, summe necessarium fore ac perutile arbitramur, ut principes, quibus ipsum imperium quasi quibusdam columpnis innititur et quibus de iure et consuetudine competit illud idem, in loco et termino competentibus in unum conveniant, prefato regno de persona ydonea provisuri. Et quia eandem vocacionem a principatus nostri officio non est dubium dependere, pro eleccione futuri regis ad ipsum imperium promovendi locum Frankfurt et terminum proximam quartam feriam post festum beati Georgii proxime venturum pro primo, secundo et tertio peremptorio per has nostras litteras vestre magnificencie assignamus ad procedendum nobiscum et aliis, quorum interest, in eleccionis negocio memorato.

Datum in Ingolstat, anno Domini MCCXCI, in crastino beati Nicolai.


Nr. 114. (106). Die sog. Wahlkapitulation Adolfs von Nassau. - 1292, April 27.
MG. Const, III, Nr. 474, S. 460—463.

Nos Adolphus Dei gratia comes de Nassauwe universis presentes litteras visuris et audituris in vero salutari salutem.

1. Cum per mortem Serenissimi principis pie recordationis olim domini Rodolphi

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 145. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_145.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)