Seite:De Zeumer V2 099.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Secundum vero vexillum damus tibi in signum, quod debes[1] reaccipere a nobis duella nobilium commorantium inter Renum et Mosam, prout mete super hoc distincte dividunt.

Tertium quoque vexillum damus tibi in signum pro feudo et nomine feudi de comitatu Romaricensi.

Quartum autem, quod debes habere custodias publicarum stratarum in dicto ducatu[2] tam per aquam quam per terram.

Quintum damus tibi in signum et investituram pro regalibus nostris in monasterio Sancti Petri Metensis et in alio monasterio Sancti Martini Metensis et [3] debes habere custodias ecclesiarum in ducatu tuo.

Et predicta omnia vexilla damus tibi pro feudo et nomine feudi et pro investitura et nomine investiture, investientes te cum hastis et vexillis predictis de manu nostra in manu tua pro predictis omnibus et aliis, de quibus te jure investire et infeudare debemus.

Et ego dictus dux Lotoringie et comes Romaricensis sic recipio et sic recognosco omnia et singula supradicta esse vera et debita, et promitto bona fide me facturum et impleturum omnia et singula et alia, que predecessores mei predecessoribus[4] vestris de iure vel de consuetudine quacunque [5] causa modo vel iure fecerunt vel facere debuerunt, vobis domino Alfonso Romanorum regi et imperatori futuro. Et manus meas iunctas in manibus vestris mitto et vobis sacramentum fidelitatis et homagii facio sicut domino meo Romanorum regi legitimo et imperatori futuro; hoc tamen salvo, quod si infra duos annos contigerit vos ad imperium non venire, quod Deus avertat, quod extunc de isto sacramento fidelitatis et homagii nunc prestito non tenear.

De quo sacramento, si casus ille evenerit, quod absit, quod nos dictus rex in imperium non intraverimus infra biennium, ut dictum est, de dicto sacramento te dictum ducem et comitem volumus non teneri, salvo semper jure utrimque [6], tam nobis pro regno et imperio Romanorum quam tibi, ita quod omnia sint in eodem statu, in quo erant heri ante celebrationem istius presentis contractus.

Et ad majorem [7] roboris firmitatem et evidentiam pleniorem nos dictus rex et ego dictus dux et comes presentem cartam fecimus sigillorum nostrorum munimine roborari.

Actum Toleti pridie Idus Martii, presentibus illustribus, nobilibus, venerabilibus et honestis personis infrascriptis: domino Alfonso infante de Molina, domino Philipo et domino Lodovico germanis domini regis, domino Paschasio episcopo Giennensi, domino Suerio episcopo Camorensi, domino Petro episcopo Pascensi, domino Petro Iohannis magistro ordinis Calatravensis, domino Simone Roderici de los Cameros, domino Martino Egidii de Portugalia, domino Petro Nunnii de Guzman, domino Nunnio de Guzman, domino Petro Cornelii de Aragonia, domino Exmunio Cornelii, Garscia Martini Castelle prothonotario [8], magistro Martino quondam archidiacono Valentino, domino Augustino Petri decano Segobiensi. De Allemannia: domino Raynaldo comite de Castris, domino ... comite de Leunstein, domino Girardo de Fontanay, domino Elia de Bobardia, castellano castri de Cognie, et aliis quampluribus. Anno domini MCCLVIII.

Petrus Stephani scripsit.

  1. debes recipere duella nobilium C.
  2. So K, V, C; comitatu L.
  3. quod debes L.
  4. et predecessoribus irrtümlich K.
  5. So L u. C; quaque K.
  6. utriusque L.
  7. So L; majoris K u. C.
  8. So L; prothonotarii K u. C.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 99. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_099.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)