Seite:De Zeumer V2 097.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


consensu et unanimi consilio tamquam nostro regi et domino fidelitatem et servicia debita libentissime faciemus.

6. Volumus eciam, ut illa quatuor generalia colloquia diu statuta annis singulis observentur. Propter colloquium vero, quod nunc in preterita dominica Reminiscere Moguncie habebatur, decrevimus illud colloquium, quod in octavis Pasche ibidem habere debuimus, non servari hac vice, sed in dictis octavis Pasche erit in posterum annis singulis observandum; statuentes, ut omnes illi, qui ad dicta colloquia non venerint, pena debita puniantur.

7. Et quoniam quidam milites et alii in villis et locis aliis residentes pacem iurare non curant et pro corroboracione et conservacione pacis nolunt facere aliqua servicia vel labores et tamen volunt pace gaudere, statuimus, ut illi a pacis commodo penitus sint exclusi, nec pax violabitur in eisdem.

8. Hoc statutum eciam renovando statuimus, ut nulli dominorum vel cuicunque alii, qui negocium sancte pacis turbaverint, mutuum detur vel victualia de civitatibus vel opidis aliquatenus ministrentur.

9. Item statuimus, ut civitates in eorum passagiis et navibus talem adhibeant custodiam et cautelam, ne ibidem transitus pateat inimicis.

10. Volumus eciam, ut expedicio, que apud Coloniam nuper fuit indicta, processum habeat, sicut exstitit tunc condicta.

11. Placet eciam et gratum est nobis, ut nobiles et domini terre libere gaudeant suis iuribus, sicut debent.

12. Omnia eciam statuta, que hactenus ordinata fuerunt, cum omnibus nunc statutis, sicut iuravimus, volumus inviolabiter observare et in perpetuum mutuis auxiliis nos iuvabimus bona fide.

In testimonium autem omnium predictorum presentem litteram sigillo civitatis Maguntine, quo nos ceteri usi sumus, duximus muniendam.

Actum Maguncie ad generale colloquium civitatum, anno Domini MCCLVI, in die beate Gerdrudis.


Nr. 76. (72). Aufnahme Regensburgs in den Rheinischen Bund. — 1256, Okt. 2.
MG. Const. II, Nr. 435, S. 595. Vgl. oben Nr. 71.

Arnoldus camerarius, Fridericus scultetus, Arnoldus Walpodo, iudices. consilium et universi cives Maguntinenses. Tenore presencium recognoscimus et constare cupimus universis, quod nos honorabiles viros cives Ratisponenses secundum formam pacis generalis in nostrum et omnium civitatum pacis federe unitarum recepimus consorcium, ita quod ipsi formam pacis debeant per omnia inviolabiliter observare, et cum requisiti fuerint a nobis, contra pacis turbatores auxilium impendere oportunum, sicut etiam nos ipsis, quociens nos in suis necessitatibus duxerint requirendos, tenemur assistere vice versa. Preterea ratum tenebimus atque gratum, quoscunque iidem cives secundum formam pacis in suum consorcium duxerint admittendos. In cuius rei testimonium ac debitam firmitatem presentem litteram sigillo civitatis Maguntine duximus muniendam.

Actum Maguntie, in crastino Remigii, anno Domini MCCLVI.


Nr. 77. Publikation der Wahl König Richards. — 1257, Januar 13.
MG. Const. II, Nr. 385, S. 484 f. Vgl. über diese Wahl auch die Dekretale Urbans IV. von 1263, c. Aug. 27. Qui celum, unten Nr. 80. — Ueber die Bedeutung der folgenden Urkunde vgl. Hist. Ztschr. Bd. 44, S. 216 ff

Universis Christi fidelibus per Romanum imperium constitutis Conradus Dei gratia

Coloniensis ecclesie archiepiscopus, Ytalie archicancellarius et Ludowicus comes palatinus

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 97. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_097.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)