Seite:De Zeumer V2 092.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


IV. Zweiter Wormser Bundestag. — 1255, Aug. 15.

(1) Item convenientibus civitatibus aput Wormatiam in colloquio generali anno Domini MCCLV. in assumptione sancte Marie virginis gloriose statuimus ibidem, ut in omnibus civitatibus et locis coniuratis ad pacem quilibet hominum, habens in valore bonorum ad quinque libras sue monete et ultra, dabit singulis annis in quadragesima unum denarium; quam pecuniam congregabunt in qualibet civitate viri quatuor ydonei ad hoc deputati et iurati. De qua elemosina edificabitur domus pacis. (2) Usuras eciam ibidem, quantum in nobis fuit et est, condempnamus, formam pacis per omnia confirmantes.

V. Dritter Wormser Bundestag. — 1255, Okt. 14.

(2) Postea statim ad habendum tractatum pro eodem convenimus aput Wormatiam in die sancti Kalixti. Constituimus quatuor colloquia generalia pro sancte pacis negocio in perpetuum in hunc modum conservanda: primum erit apud Coloniam in epiphania Domini, secundum apud Moguntiam in octava Pasche; tercium apud Wormatiam in festo apostolorum Petri et Pauli, quartum apud Argentinam in nativitate gloriose Virginis. —

VI. Namen der verbündeten Herren und Städte.

(1) Nomina dominorum, qui sanctam pacem generalem cum civitatibus iuraverunt: Gerhardus archyepiscopus Moguntinus, Chunradus archyepiscopus Coloniensis, Arnoldus Treverensis archyepiscopus, Richardus Wormaciensis episcopus, Heinricus Argentinensis episcopus, Berhtoldus Basiliensis episcopus, Iacobus Metensis episcopus, abbas Vuldensis, Ludewicus palatinus Rehni et dux Bawarie, Chunradus comes Silvester, Ditherus comes de Kazenelenbogen, Fridericus comes de Liningen, Berhtoldus comes de Zigenhagen, Emicho comes Silvester, Gotfridus frater suus, dominus Popo comes de Durnen, Ulricus comes de Ferreto, comes de Virneburch, domina Sophia langravia Thuringie, domina Udilhildis comitissa de Liningen, dominus de Trinberch, Ulricus de Mintzenberch, Gerlacus de Limburch, Philippus de Hohenvels, Philippus de Walkenstain, dominus de Stralenberch, pincerne de Erbach, Wernherus dapifer de Alezeia, Heinricus de Erenberch, Rumboldus de Stainahe, Gerhardus de Horenberch.

(2) Nomina civitatum confederataxum ad pacem generalem: Maguntia, Colonia, Wormacia, Spira, Argentina, Basilea, Turchgum, Friburch, Brisacum, Columbaria, Slezestat, Hagenowia, Wizenburch, Niewenstat, Wimpina, Haidelberch, Loutenburch, Oppenhaim, Frankenvort, Frideberch, Wetflaria, Geilenhusen, Marburch, Agilsvelt, Grunenberch, Hirsvelden, Voltda, Mulenhusen, Aschaffenburch, Seligestat, Pinguia, Dipach, Bacheracum, Wesalia, Bobardia, Andernacum, Bunna, Nussia, Aquis sedes regalis; in Westfalia Munstere et alie civitates plus quam LX cum civitate Bremensi.

VII. Oppenheimer Bundestag. — 1255, Nov. 10.

Item congregati fuimus coram serenissimo domino nostro Willehelmo Romanorum rege apud Oppenhaim in vigilia sancti Martini et ibi coram ipso et de eius voluntate hec statuimus: (1) Anno Domini MCCLV. in vigilia sancti Martini. In nomine Domini, amen. Ab ipso domino rege nostro quatuor colloquia fuerunt constituta. (2) Et ibidem inter civitates et dominos ac nobiles terre per dominum nostrum regem concordia super omnibus fuit stabilita [ab] utraque parte, sicut in litteris domini regis desuper confectis

plenius continetur. (3) Ibidem etiam accedente consensu domini regis statuimus et

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 92. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_092.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)