Seite:De Zeumer V2 088.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


vidi in Alemannia per principes iudicari.“ Vgl. meine Abhandlung im Neuen Archiv Bd. XXX, S. 404 ff. Siehe auch die Glosse des Johannes-Teutonicus zu c. 24 Dist. 93 zu den Worten si exercitus imperatorem faciat: „Ex sola enim electione principum dico eum verum imperatorem, antequam a papa confirmetur“. Vgl. auch die von Bloch, Histor. Vierteljahresschrift 1911 Heft 2, S. 251 mitgeteilte Stelle aus der Summa des Huguccio: „eligit quidem populus imperatorem, sed non consecratur nisi a papa; et credo, quod ex electione populi et principum sit imperator, licet non sic appelletur, antequam accipiat coronam a papa“.


Nr. 70. (66). Reichsspruch über die Mutung der Reichslehen. – 1252, Juli 11.
MG. Const. II, Nr. 359, S. 466 f.

Willelmus Dei gratia Romanorum rex semper augustus universis sacri imperii fidelibus presentem paginam inspecturis gratiam suam et omne bonum. (1) Ad notitiam universorum volumus pervenire, quod nobis in generali curia nostra apud Frankenfort pro tribunali sedentibus, in presentia principum et magnatum imperii venerabilis … Herbipolensis episcopus dilectus princeps noster, requisitus per sententiam diffinivit, quod postquam nos electi fuimus a principibus in Romanorum regem, per … summum pontificem confirmati et consecrati ac coronati, prout moris est, sollempnitate qua decuit apud Aquis, patebant et competebant nobis de iure civitates, castra et omnia bona ad imperium pertinentia, et quod omnes principes, nobiles et ministeriales principatus et feoda sua infra annum et diem a nobis requirere et relevare tenebantur. (2) Item venerabilis … Argentinensis episcopus dilectus princeps noster eodem modo requisitus per sententiam diffinivit, quod omnes principes, nobiles et ministeriales imperii qui principatus et feuda sua infra annum et diem requirere et relevare a nobis contumaciter neglexerunt, omnia illa feuda et principatus nobis vacaverunt et vacant et de illis possumus disponere secundum quod nobis placuerit, retinendo nobis vel aliis in feudum concedendo. (3) Item venerabilis C. Coloniensis archiepiscopus dilectus princeps noster similiter requisitus per sententiam diffinivit, quod omnes principes, nobiles et ministeriales moniti et requisiti a nobis post nostram electionem et coronationem, sive quibus nos obtulimus viva voce vel per nostros nuntios et litteras, ut principatus et feuda sua a nobis reciperent, et intra sex septimanas et tres dies post huiusmodi monitionem, requisitionem sive oblationem recipere contumaciter neglexerunt, omnia feuda sive principatus nobis vacaverunt et vacant; et de illis possumus disponere [secundum] quod nobis placuerit, retinendo sive aliis in feudum concedendo. (4) Item predictus Herbipolensis episcopus requisitus per sententiam diffinivit, quod ex quo M. comitissa Flandrie per annum et diem neglexit contumaciter requirere et recipere feuda sua, licet super hoc monita et requisita fuerit, de illis nos secundum voluntatem nostram potuimus libere ordinare, ea retinendo nobis vel in feudum aliis concedendo. Nos vero predictis sententiis diligenter auditis, ceteris principibus et magnatibus approbantibus supradictis, terram de Namuco cum suis attinentiis, terram iuxta Scaldam, terram de Alost, terram de Wasia, et terram Quatuor Officiorum cum omnibus pertinentiis suis karissimo sororio nostro, nobili viro Iohanni de Avesnis, prout eadem comitissa ab imperio tenuit, in feudum concessimus a nobis et imperio perpetuo possidendas. (5) Item predictus Coloniensis requisitus sententiavit, quod ex quo nos feuda, que comitissa predicta ab imperio tenebat, eidem Iohanni concessimus in feudum, ville, castra et alia bona ad dicta feuda pertinentia patere debent eidem Iohanni de Avesnis et ei debent homines predictarum terrarum fidelitatis facere iuramentum. Quas sententias ratas et gratas habentes, eas auctoritate regia confirmamus et eas precipimus observari. In cuius rei testimonium presentes litteras exinde conscribi et nostre maiestatis et aliorum principum

et magnatum sigillis iussimus communiri.

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 88. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_088.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)