Seite:De Zeumer V2 057.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


violate sunt, vel si testes habere non potuerit, in monomaschia coram iudice seculari cum eo congredietur.

Datum Vrankenevorde, IIII. Idus Febr., indictione VII.


Nr. 55. (52). Reichs-Landfriede König Heinrichs. - 1234, Febr. 11.
MG. Const. II, Nr. 319, S. 428 f. Vgl. unten Nr. 58.
Anno MCCXXXIIII. tertio Idus Februarii constitutiones regis et principum Alemannie apud Frankenvort.

1. Inprimis omnibus imperii fidelibus, ne in reysa publica procedant, omnibus modis inhibemus.

2. Ad hec universis iudiciariam potestatem habentibus auctoritate regia precipimus, quatinus ad reprimendam hereticorum perfidiam toto nisu solerter intendant ac iniuste persecutioni iudicii preferant equitatem.

3. Et ut in iudicando diligentie formam omnibus preferamus, ecce in manus principum promisimus, quod in quolibet mense, ubicunque in imperio fuerimus, quatuor diebus ad minus volumus personaliter iudicio publice presidere. Quod etiam a quolibet iudice fieri volumus temporibus ad hoc iuxta consuetudinem constitutis. Quod si princeps facere neglexerit et de hoc convictus fuerit, ut exigit iuris ordo, domino regi C libras auri in pondere Karoli persolvet. Comes vero vel alius nobilis iudicium habens, si non iudicaverit iuxta provinciarum consuetudinem, sicut predictum est, domino regi C marcas argenti componet.

4. Item si quis alium leserit vel guerram ei moverit absque precedente querimonia, si princeps extiterit, C marcas auri regie camere presentabit; si vero comes vel nobilis vel alia persona extiterit, C marcas argenti componet.

5. Item[1] statuimus quod, si quis treugas datas violaverit, si cum ipso, in cuius manum treuge fuerant compromisse, et cum duobus aliis sinodalibus hominibus treugas esse violatas convincere potuerit et testari, violator manum perdat.

6. Item si quis fide data promiserit aliquid et convictus fuerit cum tribus sinodalibus hominibus, fidem non servasse, continuo proscribatur nec a proscriptione poterit absolvi, nisi dupliciter persolvat, quod promiserat et pro quo fidem dederat, et iudici ius suum.

7. Item si quis de principibus aut comitibus vel nobilibus pro delicto iudicii penam ter pertulerit constitutam, postmodum iudicio quod habuit est privandus.

8. Preterea statuimus, ut sententia proscriptionis tantum in locis publicis promulgetur, nec proscripti aliquatenus absolvantur, nisi sufficienti cautione fideiussoria precedente. Quod siquidem si iudex non fecerit, ablata in integrum restituat dampnum passo; quod etiam promittimus nos facturos.

9. Item monetas falsas et iniustas ac iniusta thelonia, que a tempore domni Frederici imperatoris proavi nostri absque consensu et conniventia principum sunt statuta, per sententiam cassamus et precipimus amoveri; et nos thelonia nostra noviter instituta primitus amovemus, transgressores manu potenti et extento brachio coercendo. Principesque curie presentes ecclesiastici et mundani fide data efficaciter in nostras manus promiserunt, quod ad reprimendam transgressorum proterviam et ad iusta iudicia prosequenda fideli nobis auxilio assistant.

10. Item statuimus, ut nullus in persona vel in rebus alicui dampnum inferat, nisi prius eum, cui dampnum inferre voluerit, ad minus trium dierum et noctium spatio diffidaverit, et tunc uterque pacem ab altero per predictum terminum habebit; alioquin per sententiam proscribatur.

  1. Vgl. Nr. 54.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 57. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_057.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)